Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput X
| 1 | Quanta autem vitia Romanorum sint quibus barbarae gentes non coinquinantur, licet hactenus satis dixerim, addam tamen multa quae desunt. Sed illud admoneo tamen antequam dicam, ne ullum penitus culpae genus quod ad contumeliam Dei pertinet, cuiquam leve esse videatur. Si enim inlustrem ac praepotentem virum nequaquam exhonorari a quoquam licet, et si quisquam exhonoraverit, decretis legalibus reus sistitur, et iniuriarum actor iure damnatur; quanto utique maioris piaculi crimen est, iniuriosum quempiam Deo esse? |
| 2 | Semper enim per dignitatem iniuriam perferentis crescit culpa facientis: quia necesse est quanto maior est persona eius qui contumeliam patitur, tanto maior sit noxa eius qui facit. Et hinc est quod legimus in lege [Exod. 21], etiam eos qui videntur contra mandatum sacrum levia fecisse, severissime tamen esse punitos. Ut intelligeremus scilicet nil ad Deum pertinens leve esse ducendum; quia etiam quod videbatur exiguum esse culpa, grande hoc faciebat Divinitatis iniuria. |
| 3 | Denique Oza ille levites Dei quid contra mandatum coeleste fecit, quod vacillantem arcam Domini sustinere tentavit [II Reg. 6]? Nihil enim hinc erat lege praeceptum. Et statim dum sustinebat, exstinctus est; non quia, ut videtur, ad speciem contumaci aliquid aut inofficiosa saltem mente commiserit, sed ipso officio inofficiosus fuit qui iniussa praesumpsit. Homo Israeliticae plebis cum ligna sabbatis collegisset, occisus est [Num. 15, 32 seqq.]; et hoc, iudicio ac iussu Dei, piissimi scilicet ac misericordissimi iudicis, et qui parcere absque dubio quam occidere maluisset, nisi rationem misericordiae severitatis ratio vicisset. |
| 4 | Unus enim incautus perlit, ne multi per incautelam postea deperirent. Et quid de singulis dicam? Universa gens Hebraeorum, cum per eremum iter ageret, quia consuetudinarias carnes desideravit, partem suae plebis amisit [Num. 11, 4 seqq.]. Et quidem interdictum necdum fuerat ne desideraret; sed legali, ut reor, observantiae proficere Deus voluit, ut rebellem concupiscentiam coerceret: quo facilius scilicet cunctus populus agnosceret quantum evitare deberet quae Deus scriptis coelestibus interdiceret, quando etiam illa eum admissa laederent quae necdum lege vetuisset. |
| 5 | Laborem quoque se sustinere idem populus ingemuit [Num. 21, 4 seqq.], et propter hoc plagis coelestibus verberabatur; non quia laboranti gemere non liceat, sed ingratus scilicet fuit gemitus Deum quasi auctorem immoderati laboris accusans. Ex quo intelligi convenit quantum placere Deo debeat qui rerum iucundarum beatitudine fruitur, quando etiam de his queri non licet quae ingrata videantur. |