monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, VIII <<<     >>> X

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput IX

1 Atque utinam acta tantummodo prius essent, et agere haec Romana vitiositas aliquando cessaret. Forsitan, ut scriptum est, propitiaretur Deus peccatis nostris. Sed nequaquam ita agimus, ut propitietur. Mala enim incessabiliter malis addimus, et peccatis peccata cumulamus; et cum maxima nostri pars iam perierit, id agimus ut pereamus omnes.
2 Quis, rogo, interfici alterum iuxta se videt, et ipse non metuit? Quis domum vicini sui ardere cernit, et non efficere omnibus modis nititur ne ipse incendio concremetur? Nos non [ Id est, Treveros. Hinc ergo colligitur Salvianum non fuisse patria Treverensem.] vicinos nostros tantum ardere vidimus, sed ipsi iam ex maxima nostrorum corporum parte arsimus. Et quid hoc, proh nefas, mali est? Arsimus, arsimus; et tamen flammas quibus iam arsimus, non timemus.
3 Nam quod non ubique, ut dixi, agantur quae prius acta sunt, miseriae est beneficium, non disciplinae. Denique facile hoc probo. Da enim prioris temporis statum, et statim ubique sunt quae fuerunt. Plus addo; quantum ad vota hominum pertinet, etsi iam non ubique sunt, ubique adhuc sunt, quia ubique ea populus vellet esse Romanus. Cum enim ab homine mala res sola necessitate non agitur, ipsa rei turpis cupiditas pro actione damnatur.
4 Nam, sicut dixi, iuxta Domini nostri dictum: Qui mulierem viderit ad concupiscendum, reus est adulterii corde concepti [Matth. 5, 28], intelligere possumus quid etiam si res turpes atque damnabiles necessitate non agimus, pro ipsa tamen rerum turpium voluntate damnamur. Et quid dicam de voluntate? omnes haec ferme, cum possunt, agunt.
5 Denique cuiuslibet civitatis incolae Ravennam aut Romam venerint, pars sunt Romanae plebis in circo, pars sunt populi Ravennatis in theatro. Ac per hoc nemo se loco aut absentia excusatum putet. Omnes turpitudine rerum unum sunt, qui sibi rerum turpium voluntate sociantur. Et blandimur nobis insuper de probitate morum, blandimur nobis de turpitudinum raritate?
6 Ego amplius dico, non solum agi nunc illas ludicrorum infamium labes quae prius actae sunt, sed criminosius multo agi quam prius actae sunt. Tunc enim integra Romani orbis membra florebant, angusta esse horrea publicae opes fecerant, cunctarum urbium cives divitiis ac deliciis affluebant; vix poterat religionis auctoritas, inter tantam rerum exuberantiam, morum tenere censuram. Pascebantur quidem tunc passim in locis plurimis auctores turpium voluptatum, sed plena ac referta erant omnia.
7 Nemo sumptus rei publicae cogitabat, nemo dispendia, quia non sentiebatur expensa. Quaerebat quodammodo ipsa res publica, ubi perderet quod penus posset iam vix recipere. Et ideo cumulus divitiarum qui iam fere modum excesserat, etiam in res nugatorias redundabat. Nunc autem quid dici potest? Recesserunt a nobis copiae veteres, recesserunt priorum temporum facultates; miseri iam sumus, et necdum nugaces esse cessamus.
8 Cumque etiam pupillis, prodigis [ Redundare arbitror voces illas et admonitionem esse librarii; qui cum ambigeret quidnam potius legendum esset in exemplari quo is utebatur, prodigis, an prodigiosis, utrumque posuit, lectori iudicium integrum relinquens. Idem enim accidit in libro quarto adversus Avaritiam, pag. 282, ad illum locum, quadam adiectione conantur, cum in recentiori codice regio legatur quadam allectione vel allegatione conantur. Ita pariter in Vincentio Lirinensi, num. 30, pro sanctus Gregorius episcopus et confessor de Nazianzo legitur in codicibus manu scriptis confessor de Nanzando vel Nazabos. Vide notas ad epist. 3 et 122 Lupi Ferrariensis.] vel prodigiosis soleat subvenire paupertas, simulque ut destiterint esse divites, desinunt quoque esse vitiosi; nos tantum novum genus pupillorum ac perditorum sumus, in quibus opulentia esse desiit, sed nequitia perdurat. Adeo nos non, ut alii homines, causas corruptelarum in inlecebris, sed in cordibus habemus, et vitiositas nostra mens nostra est; ut ad emendandos nos non facultatum ablatione, sed malarum rerum amore peccemus.
Salvianus Massiliensis HOME