monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, VII <<<     >>> IX

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput VIII

1 Sed videlicet responderi hoc potest, non in omnibus haec Romanorum urbibus agi. Verum est. Etiam plus ego addo, ne illic quidem nunc agi, ubi semper acta sunt antea. Non enim hoc agitur iam in [ Editio Brassicani: Non enim hoc agitur iam in Massiliensium civitate; sed quia excisa et deleta est. Quo etiam modo in multis libris legisse se testatur Nicolaus Serarius in libro I Rerum Moguntiac., cap. 7. Editio Galesinii: Non enim hoc agitur iam in Moguntiacensium atque Massiliensium civitate. Codices Corbeiensis et Colbertinus non habent voces illas atque Massiliensium. Sane mendum hic subesse suspicati sunt viri docti, quod huic lectioni repugnet Salvianus, qui eo loco loquitur in singulari. Praeterea locus non erat agendi de Massilia, quam nemo prodidit barbarorum incursione tum fuisse vastatam. Et licet vastata fuisset, cur eam inter urbes Germaniae et Belgicae nominaret, tam procul a Narbonensi? Vir clarissimus Hadrianus Valesius ista intelligens admonet pro Massiliensium legendum esse Bassiliensium. Quae civitas est in Rauracis, Moguntiae paulo vicinior. Probabilis coniectura, nisi veterum codicum auctoritas hic de sola Moguntia agi doceret.]Moguntiacensium civitate; sed quia excisa atque deleta est.
2 Non agitur Agrippinae; sed quia hostibus plena. Non agitur in Treverorum urbe excellentissima; sed quia quadruplici est eversione prostrata. Non agitur denique in plurimis Galliarum urbibus et Hispaniarum. Et ideo vae nobis atque impuritatibus nostris, vae nobis atque iniquitatibus nostris. Quae spes Christianis plebibus ante Deum est, quandoquidem ex illo tempore in urbibus Romanis haec mala non sunt, ex quo in Barbarorum iure esse coeperunt? Ac per hoc vitiositas et [ Codex Colbert., iniquitas.] impuritas quasi germanitas quaedam est Romanorum hominum et quasi mens atque natura, quia ibi praecipue vitia ubicunque Romani.
3 Sed gravis est forsitan haec atque iniqua conquestio. Gravis profecto, si falsa. At quomodo, inquis, quomodo non falsa, cum in paucis nunc ferme Romanis urbibus fiant ista quae diximus, plurimas autem iam harum impuritatum labe non pollui; ubi licet sint loca ipsa ac domicilia erroris antiqui, nequaquam tamen aguntur illa quae prius acta sunt.
4 Considerandum ergo utrumque est, id est, quid sit quod adhuc loca ipsa ac diversoria ludicrorum sint, ludicra autem esse cessaverint. Loca enim et habitacula turpitudinum idcirco adhuc sunt, quia illic impura omnis prius acta sunt. Nunc autem ludicra ipsa ideo non aguntur, quia agi iam prae miseria temporis atque egestate non possunt. Et ideo quod prius actum est, vitiositatis fuit; quod nunc non agitur, necessitatis.
5 Calamitas enim fisci et mendicitas iam Romani aerarii non sinit, ut ubique in res nugatorias perditae profundantur expensae. Pereant adhuc quamlibet multa, et quasi in coenum proiiciantur; sed modo tamen perire iam tanta non queunt, quia non sunt tanta quae pereant. Nam quantum ad votum nostrae libidinis atque impurissimae voluptatis, optaremus profecto vel ad hoc tantummodo plus habere, ut possemus in hoc turpitudinis lutum plura convertere.
6 Et res probat quanta prodigere vellemus, si opulenti essemus ac splendidi, cum prodigamus tanta mendici. Ea est enim labes praesentium morum atque perditio, ut cum iam non habeat paupertas quod possit perdere, adhuc tamen velit vitiositas plus perire. Non est ergo quod blandiri nobis aliquid in hac parte possimus, ut dicamus non in omnibus nunc urbibus agi illa quae prius acta sunt. Ideo enim non in omnibus iam aguntur, quia urbes ubi agebantur illa, iam non sunt; et ubi quidem diu acta sunt, id effecerunt ut ubi illa agebantur, esse non possint; sicut ipse Deus ad peccatores locutus est per prophetam, quia horum recordatus est Dominus, et ascendit, inquit, super cor eius, et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis; et facta est terra vestra in desolationem et stuporem et in maledictum [Ierem. 44, 21, 22]. Per haec ergo iam factum est, ut maior pars Romani orbis in desolationem esset et in stuporem et in maledictum.
Salvianus Massiliensis HOME