monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, VI <<<     >>> VIII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput VII

1 Rursum ergo necesse est redeamus ad illud quod saepe diximus: Quid simile apud barbaros? ubi apud illos circenses, ubi theatra, ubi scelus diversarum impuritatum, hoc est, spei nostrae ac salutis excidium? quibus illi etsi, utpote pagani, uterentur, minore tamen culpa sacrae offensionis errabant: quia etsi esset impuritas visionis, praevaricatio tamen non erat sacramenti.
2 Nos vero quid respondere pro nobis possumus? Tenemus symbolum et evertimus, et confitemur munus salutis pariter et negamus. Ac per hoc ubi est Christianitas nostra, qui ad hoc tantummodo [ Id est, baptismum. Cassianus lib. VI de Incarnatione Domini, cap. 18: Agnosce sacramenta salutis tuae, per quae innovatus, per quae renatus es. Cuncta autem peccata in baptismo aboleri persuasum fuit veteribus Christianis. Ea de causa nonnulli baptismum suum differebant usque ad finem vitae suae. Quod etiam aevo Ludovici Pii observatum fuisse a Danis testatur Rempertus in Vita sancti Anscharii, cap. 51: Baptismi tamen susceptionem differebant, hoc sibi bonum diiudicantes ut in fine vitae suae baptizarentur; quatenus purificati lavacro salutari, puri et immaculati vitae aeternae ianuas absque aliqua retardatione intrarent.]sacramentum salutis accipimus ut maiore postea praevaricationis scelere peccemus?
3 Nos ecclesiis Dei ludicra anteponimus, nos altaria spernimus et theatra honoramus. Omnia denique amamus, omnia colimus. Solus nobis in comparatione omnium Deus vilis est. Denique, praeter alia quae id probant, indicat hoc etiam haec res ipsa quam dico. Si quando enim evenerit, quod scilicet saepe evenit, ut eodem die et [ Ex hoc etiam loco patet veteres Christianos, cum festivitas Ecclesiastica agebatur, debuisse per totum diem interesse mysteriis. Vide notas ad librum Agobardi de Insolentia Iudaeorum, pag. 20.]festivitas ecclesiastica et ludi publici agantur; quaero ab omnium conscientia, quis locus maiores Christianorum virorum copias habeat, cavea ludi publici, an atrium Dei?
4 et templum omnes magis sectentur, an theatrum? dicta evangeliorum magis diligant, an thymelicorum? verba vitae, an verba mortis? verba Christi, an verba mimi? Non est dubium quin illud magis amemus quod anteponimus. Omni enim feralium ludicrorum die, si quaelibet Ecclesiae festa fuerint, non solum ad ecclesiam non veniunt qui Christianos se esse dicunt, sed si qui inscii forte venerint, dum in ipsa ecclesia sunt, si ludos agi audiunt, [ Proprium humani ingenii est potissimum delectari vetitis ac nocituris, salubria contemnere et aspernari. Clamabat Ecclesia adversus ludos saeculares ac publicos, impios esse illos, ludibria spei nostrae, adeoque non decere Christianos iis interesse. Et tamen cum contingebat eodem tempore ludos saeculares et conventus divinos agi, templa summi Dei solitudine deserta videri poterant prae multitudine Christianorum qui ad circos et theatra confluebant; adeo ut etiam si quippiam ludicrum eveniret quando populus erat intra ecclesiam, certatim omnes divina desererent ut ludicra sectarentur. Ea de causa visum est Africanis episcopis petendum esse ab imperatoribus ut spectacula theatrorum caeterorumque ludorum die dominica vel caeteris Religionis Christianae diebus celeberrimis amoveantur; maxime quia sancti Paschae octavarum die populi ad circum magis quam ad ecclesiam conveniunt. In capite 61 collectionis Africanae. Immo cum id malum nimis grande videretur sanctis viris, poenam excommunicationis in concilio Carthaginensi quarto intentarunt iis qui die solemni, praetermisso solemni ecclesiae conventu, ad spectacula convenirent. Sapuerintne post ista Afri, non constat; nisi quod cum hic Salvianus invehatur adversus publicam in hoc capite omnium ferme Christianorum insaniam, probabile est de Afris quoque locutum esse, quos perditissimos tum fuisse graviter conqueritur in multis istorum librorum locis. Vide Sirmondi notas ad sermonem quartum sermonum S. Augustini.] ecclesiam derelinquunt.
5 Spernitur Dei templum, ut curratur ad theatrum. Ecclesia vacuatur, circus impletur. Christum in altario dimittimus, ut adulterantes visu impurissimo oculos ludicrorum turpium fornicatione pascamus. [ Locum hunc esse luxatum censet Rittershusius, neque id iniuria. Sane animus erat ista omittere usque ad haec verba in principio, nisi magna codicum et editionum consensio hic esset. Haec enim profecto non sunt huius loci. Sic itaque omnino legendum: Fornicatione pascamus. Et ideo; etc.] Postea sed videlicet qui corrumpimur rebus prosperis, faciendum aliquid in principio. Et ideo rectissime ad nos Dominus Deus dicit: Propter spurcitiam exterminati estis exterminio.
6 Et rursum: Exterminabuntur, inquit, arae huius risus.
Salvianus Massiliensis HOME