Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput VI
| 1 | Quis, rogo, hic error est, quae stultitia? Numquid laetari assidue et ridere non possumus, nisi risum nostrum atque laetitiam scelus esse faciamus? An forte infructuosum putamus gaudium simplex, nec delectat ridere sine crimine? Quod, rogo, hoc malum est, aut quis furor? Rideamus, quaeso, quamlibet immensuratim, laetemur quamlibet iugiter, dummodo innocenter. Quae vecordia est et amentia, ut non putemus risum et gaudium tanti esse, nisi in se Dei habuerit iniuriam? iniuriam utique, et quidem maximam. In spectaculis enim quaedam apostasia fidei est et a symbolis ipsius et coelestibus sacramentis lethalis praevaricatio. Quae est enim in baptismo salutari Christianorum prima confessio? |
| 2 | Quae scilicet nisi ut renuntiare se diabolo ac pompis eius atque spectaculis et operibus protestentur? Ergo spectacula et pompae, etiam iuxta nostram professionem, opera sunt diaboli. Quomodo, o Christiane, spectacula post baptismum sequeris, quae opus esse diaboli confiteris? Renuntiasti semel diabolo et spectaculis eius; ac per hoc necesse est ut prudens et sciens, dum ad spectacula remeas, ad diabolum te redire cognoscas. |
| 3 | Utrique enim rei simul renuntiasti, et unum utrumque esse dixisti. Si ad unum reverteris, ad utrumque remeasti. Abrenuntio enim, inquis, diabolo, pompis, spectaculis et operibus eius. Et quid postea? Credo, inquis, in Deum patrem omnipotentem et in Iesum Christum filium eius. |
| 4 | Ergo primum renuntiatur diabolo, ut credatur Deo: quia qui non renuntiat diabolo, non credit Deo: et ideo qui revertitur ad diabolum, relinquit Deum. Diabolus autem in spectaculis est et pompis suis; ac per hoc cum redimus ad spectacula, relinquimus fidem Christi. Hoc itaque modo omnia symboli sacramenta solvuntur; et totum quod in symbolo sequitur, labefactatur et nutat. |
| 5 | Nihil enim sequens stat, si principale non steterit. Dic igitur tu, Christiane, quomodo tenere te sequentia symboli putas, cuius principia perdidisti? Membra sine capite nihil prosunt, et ad exordium sui cuncta respiciunt; quae utique si perierint, omnia pessum trahunt. Siquidem stirpe sublata, aut non sunt reliqua; aut si sunt, sine emolumento sunt, quia sine capite nihil constat. |
| 6 | Si cui itaque leve spectaculorum crimen videtur, respiciat cuncta ista quae diximus; et videbit in spectaculis non voluptatem esse, sed mortem. Quid est autem aliud quam mortem incurrere, vitae originem perdidisse? Ubi enim fundamentum symboli evertitur, vita ipsa iugulatur. |