monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, IV <<<     >>> VI

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput V

1 Christo ergo (o amentia monstruosa!), Christo circenses offerimus et mimos, Christo pro beneficiis suis theatrorum obscena reddimus, Christo ludicrorum turpissimorum hostias immolamus? Videlicet hoc nos pro nobis in carne natus Salvator noster edocuit. Hoc vel per se ipsum vel per apostolos praedicavit. Propter hoc humanae nativitatis verecundiam subiit, et [ Infra lib. II adversus Avaritiam, pag. 227, de Christo: Humiliatus usque ad humani exordii pudorem et pannorum inluviem et praesepii vilitatem. Hieronymus in epistola de Filio prodigo ad papam Damasum: Quae autem potest maior esse clementia quam ut Filius Dei, hominis Filius nasceretur, decem mensium fastidia sustineret, partus exspectaret adventum, involveretur pannis, subiiceretur parentibus, per singulas adoleret aetates, et post contumelias vocum, alapas et flagella, crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolveret, Patri factus obediens usque ad mortem. Ita legendus est hic Hieronymi locus apud Agobardum in libro adversus Felicem, cap. 20.] contumeliosa terreni ortus principia suscepit.
2 Propter hoc in praesepio iacuit, cui servierunt angeli cum iaceret. Propter hoc involvi se pannorum crepundiis voluit, qui coelum regebat in pannis. Propter hoc in patibulo pependit, quem pendentem mundus expavit. Qui propter vos, inquit Apostolus, pauper factus est, cum dives esset, ut illius inopia vos honestaremini [II Cor. 8, 9]. Et cum in forma, inquit, Dei esset, humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. 2, 6, 8]. Hoc nos videlicet Christus imbuit, cum pro nobis ista toleraret.
3 Praeclaram passioni eius vicissitudinem reddimus, qui cum morte ipsius redemptionem acceperimus, vitam ei turpissimam repensamus. Apparuit enim, inquit beatissimus Paulus, gratia Domini nostri Iesu Christi, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et pie et iuste vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum Domini gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum [Tit. 1, 11-14]. Ubi sunt qui haec faciant propter quae venisse Christum Apostolus dicit? Ubi sunt qui desideria saeculi fugiant, ubi qui vitam pie ac iuste agant, ubi qui sperare se spem beatam bonis operibus ostendant, et immaculatam vitam agentes, hoc ipso se perhibent regnum Dei exspectare quia merentur accipere?
4 Venit, inquit, Dominus Iesus Christus, ut mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Ubi est populus ille mundus, ubi populus acceptabilis, ubi populus boni operis, ubi populus sanctitatis? Christus, inquit Scriptura, pro nobis passus est, nobis exemplum relinquens ut sequamur vestigia eius [I Pet. 2, 21]. Videlicet vestigia Salvatoris sequimur in circis, vestigia Salvatoris sequimur in theatris.
5 Tale nobis scilicet Christus reliquit exemplum; quem [ Nimirum ob mortem Lazari. Unde collegerunt Iudaei illum valde amatum fuisse a Christo. Nam supremae illae lacrymae amantium magis sunt quam moerentium, quamvis etiam moerentium sint et amicos desiderantium. Eant nunc qui nos omnem humanitatem exuere iubent in dolore ac Stoicos agere, muliebriaque corda habere dicunt illos viros qui flent in funeribus suorum amicorum. Vide notas nostras ad epistolam primam Leidradi archiepiscopi Lugdunensis, pag. 147.] flevisse legimus, risisse non legimus. Et hoc utrumque pro nobis: quia fletus compunctio est animae, risus corruptio disciplinae. Et ideo dicebat, Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis [Luc. 6, 25]. Et: Beati qui fletis, quoniam ridebitis (Ibid., 21). Nobis autem ridere et gaudere non sufficit, nisi cum peccato atque insania gaudeamus, nisi risus noster impuritatibus, nisi flagitiis misceatur.
Salvianus Massiliensis HOME