Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput IV
| 1 | Quae cum ita sint, ecce qualia aut omnes aut pene omnes Romani agunt. Et cum haec ita sint; qui talia agimus, negligi nos a Divinitate causamur; relinqui nos a Domino nostro dicimus, cum ipsi Dominum relinquamus? Fingamus enim quod respicere nos Dominus noster velit etiam non merentes; videamus si potest. Ecce innumera Christianorum millia in spectaculis quotidie rerum turpium commorantur. Potest ergo ad illos Deus respicere qui tales sunt? Potest ad eos respicere qui bacchantur in circis, qui moechantur in theatris? |
| 2 | An forte hoc volumus et hoc dignum putamus, ut cum in circis nos et in theatris Deus videat, ea quae nos aspicimus aspiciat quoque ipse nobiscum, et turpitudines quas nos cernimus, cernat etiam ipse nobiscum? Alterutrum enim fieri necesse est. Quia si nos videre dignatur, consequens est ut etiam illa ubi nos sumus videat? aut si ab illis, quod non dubium est, avertit oculos, etiam a nobis, qui illic sumus, pariter avertat. |
| 3 | Et cum haec ita sint, facimus haec tamen ac sine cessatione quae dixi. An forte in morem veterum paganorum theatrorum et circorum nos deum habere arbitramur? Faciebant enim haec illi quondam, quia has idolorum suorum delicias esse credebant. Nos quomodo haec facimus, qui odisse Deum nostrum haec certi sumus? Aut certe si placere has turpitudines Deo novimus, non prohibeo quin sine cessatione faciamus. |
| 4 | Sin vero in conscientia nostra hoc est quod Deus horret, quod exsecratur, quod sicut in his sit pastus diaboli, ita offensio Dei, quomodo nos in Ecclesia Dei colere Deum dicimus, qui in obscenitate ludorum semper diabolo deservimus, et hoc gnari ac scientes, de consilio et industria? Et quae nobis, quaeso, spes erit apud Deum, qui non casu aut imprudentia Deum laedimus, sed exemplo illorum quondam gigantum quos insanis conatibus superna tentasse et quasi in nubes gradum tulisse legimus? |
| 5 | Sic nos per iniurias quas in omni mundo Deo semper inferimus, quasi consensu publico coelum oppugnamus. Christo ergo (o amentia monstruosa!), Christo circenses offerimus et mimos, et tunc hoc maxime cum ab eo aliquid boni capimus, cum prosperitatis ab eo aliquid attribuitur, aut victoria de hostibus a Divinitate praestatur? |
| 6 | Et quid aliud hac re facere videmur quam si quis homini beneficium largienti iniuriosus sit, aut blandientem conviciis caedat, aut osculantis vultum mucrone transfigat? Interrogo enim omnes potentes ac divites mundi huius, cuius piaculi reus sit servus ille qui bono ac pio domino malum cogitet, qui bene merenti convicium faciat, et pro libertate quam accipit contumeliam reddat. |
| 7 | Absque dubio maximi criminis reus creditur qui malum pro bono reddit, cui etiam malum pro malo reddere non liceret. Hoc ergo etiam nos qui Christiani dicimur, facimus. Inritamus in nos misericordem Deum impuritatibus nostris, propitiantem sordibus laedimus, blandientem iniuriis verberamus. |