monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 1 > 15 > 3
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, II <<<     >>> IV

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput III

1 Sed de his putemus hoc satis esse quod dictum est, quae, ut ipsi excusatis, non semper fiunt. De quotidianis tamen obscenitatibus loquamur; quas tales ac tam innumeras legiones daemonum excogitaverunt, ut etiam honestae ac probae mentes, etsi nonnullas earum spernere ac calcare possunt, omnes tamen penitus superare vix possint.
2 Sicut enim exercitus pugnaturi ea loca per quae venturas hostium turmas sciunt, aut foveis intercidere aut sudibus praefigere aut [ Tribulos ait Rittershusius machinulas esse ferreas, dolosas, tetragona forma, quae in quamcumque partem incubuerint, unum aut plures aculeos infestos protendunt. Latinis autem alio vocabulo murices dici scribit. Vide porro Vossium in Etymologico linguae Latinae.] tribulis infestare dicuntur; scilicet ut etiamsi non in omnia ea quispiam incidat, nullus tamen penitus evadat: ita etiam daemones tam multas in vita ista humano generi inlecebrarum insidias praetenderunt, ut etsi plurimas earum aliquis effugiat, tamen quacunque capiatur.
3 Equidem quia longum est nunc dicere de omnibus, amphitheatris scilicet, odeis, lusoriis, pompis, athletis, petaminariis, pantomimis, caeterisque portentis, quae piget dicere, quia piget malum tale vel nosse, de solis circorum ac theatrorum impuritatibus dico. Talia enim sunt quae illic fiunt, ut ea non solum dicere, sed etiam recordari aliquis sine pollutione non possit.
4 Alia quippe crimina singulas sibi ferme in nobis vendicant portiones, ut cogitationes sordidae animum, ut impudici aspectus oculos, ut auditus improbi aures; ita ut cum ex his unum aliquod erraverit, reliqua possint carere peccatis. In theatris vero nihil horum reatu vacat, quia et concupiscentiis animus et auditu aures et aspectu oculi polluuntur: quae quidem omnia tam flagitiosa sunt, ut etiam explicare ea quispiam atque eloqui salvo pudore non valeat.
5 Quis enim integro verecundiae statu dicere queat, illas rerum turpium imitationes, illas vocum ac verborum obscenitates, illas motuum turpitudines, illas gestuum foeditates? quae quanti sint criminis vel hinc intelligi potest quod et relationem sui interdicunt. Nonnulla quippe etiam maxima scelera incolumi honestate referentis et nominari et argui possunt, ut homicidium, latrocinium, adulterium, sacrilegium, caeteraque in hunc modum. Solae theatrorum impuritates sunt quae honeste non possunt vel accusari.
6 Ita nova in coarguenda harum turpitudinum probrositate res evenit arguenti, ut cum absque dubio honestus sit qui accusare ea velit, honestate tamen integra ea loqui et accusare non possit. Alia quoque omnia mala agentes polluunt, non videntes vel audientes. Siquidem etsi blasphemum quempiam audias, sacrilegio non pollueris, quia mente dissentis; et si intervenias latrocinio, non inquinaris actu, quia abhorres animo.
7 Solae spectaculorum impuritates sunt quae unum admodum faciunt et agentium et aspicientium crimen. Nam dum spectantes haec comprobant ac libenter vident, omnes ea visu atque assensu agunt. Ut vere in eos apostolicum illud peculiariter cadat, quia digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus [Rom. 1, 32]. Itaque in illis imaginibus fornicationum omnis omnino plebs animo fornicatur; et qui forte ad spectaculum puri venerant, de theatro adulteri revertuntur.
8 Non enim tunc tantummodo quando redeunt, sed etiam quando veniunt, fornicantur. Nam hoc ipso quod aliquis rem obscenam cupit, dum ad immunda properat, immundus est.
Salvianus Massiliensis HOME