Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput II
| 1 | Et quae tandem, rogo, spes emendationis in nobis est, qui non errore opinionis ad malum ducimur, sed studio malae voluntatis adnitimur ut semper peiores esse videamur? Et hinc est quod dudum questus sum deteriores nos multo esse quam barbaros: quia illos ignorantia legis excusat, nos scientia accusat. Illi per imperitiam veritatis, quia quae sunt bona nesciunt, mala pro bonis diligunt; nos cum scientiam veritatis habeamus, quae sint bona optime novimus * modis. Primum, quod nihil ferme vel criminum vel flagitiorum est quod in spectaculis non sit; ubi summum deliciarum genus est mori homines, aut, quod est morte gravius acerbiusque, lacerari, expleri ferarum alvos humanis carnibus, comedi homines cum circumstantium laetitia, conspicientium voluptate; hoc est, non minus pene hominum aspectibus quam bestiarum dentibus devorari. |
| 2 | Atque ut hoc fiat, orbis impendium est. Magna enim cura id agitur et elaboratur. Adeuntur etiam loca abdita, lustrantur invii saltus, peragrantur silvae inexplicabiles, conscenduntur nubiferae Alpes, penetrantur niviferae valles; et ut devorari possint a feris viscera hominum, non licet naturam rerum aliquid habere secretum. Sed haec, inquis, non semper fiunt. Certum est. Et praeclara erroris est excusatio, quia non semper fiunt. Quasi vero unquam fieri debeant quae Deum laedant; aut ideo, quae mala sunt, bene fiant, quia non iugiter fiant. |
| 3 | Nam et homicidae homines non semper occidunt; et homicidae tamen sunt, etiam quando non occidunt, quia interdum polluuntur homicidio. Et latrones omnes non semper latrocinantur, sed latrones tamen esse non desinunt: quia etiam cum rebus ipsis latrocinia non agunt, animis tamen a latrocinio non recedunt. Sic utique omnes hi qui spectaculis istius modi delectantur, etiam quando non spectant, innoxii tamen a spectaculorum piaculis mente non sunt, quia semper vellent spectare, si possent. |
| 4 | Nec solum hoc, sed sunt alia maiora. Quid enim? Nunquid non consulibus et pulli adhuc gentilium sacrilegiorum more pascuntur, et volantis pennae auguria quaeruntur, ac pene omnia fiunt quae etiam illi quondam pagani veteres frivola atque inridenda duxerunt? Et cum haec omnia ipsi agant qui annis nomina tribuunt, et a quibus anni ipsi exordium sumunt, credimus nobis bene annos posse procedere qui a rebus talibus ordiuntur? |
| 5 | Atque utinam sicut haec propter consules tantum fiunt, ita illos tantum incestarent propter quos fiunt. Illud est feralissimum et gravissimum, quod dum consensu publico aguntur, honor paucissimorum fit crimen omnium; ac sicut singulis annis bini inaugurentur, prope est ut in omni mundo nullus evadat. |