Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput I
| 1 | Personaliter diu locuti sumus, et excessisse videmur regulam disputandi. Cogitat enim absque dubio is qui legit (si fuerit tamen aliquis, qui haec Christi amore conscripta ob Christum legat), cogitat de me forsitan vel dicit: Cum causa generalis sit quam exsequitur, quid negotio huic contulit quod in personam unius tanta congessit? Esto. Putaverit enim ille de quo locutus est, talis sit. |
| 2 | Sed nunquid officit bonitati unius crimen alterius, aut, quod fortius multo est, nunquid laeditur scelere personali causa cunctorum? Possum quidem evidentibus testimoniis approbare, quia laeditur, Achar enim quondam de anathemate quippiam furto abstulit [Iosue 7, 4],et crimen unius hominis plaga omnium fuit. David numerari plebem Israeliticam iussit, et errorem illius Dominus clade totius populi vindicavit [II Reg. 24, 1]. Rabsaces locutus quaedam est in contumeliam Dei; et centum octoginta quinque millia hominum strage perculit quod unius profani hominis procax lingua maledixit [Isa. 31]. Et ideo non immerito etiam beatus apostolus Paulus eiici de Ecclesia pestilentem iubet; et cur iubeat, ostendit dit dicens: Quia modicum fermentum totam massam corrumpit [I Cor. 5, 6]. Unde evidenter agnoscimus, etiam unum saepissime malum hominem perditionem esse multorum. |
| 3 | Nec iniuria intelligere is quicumque legerit debet, non superflue me superius de uno malo aliqua dixisse, cum scilicet frequentissime divinae maiestatis iracundia etiam per unum legatur accensa. Sed ego non ago hac districtione qua dico. Neque enim necesse est ut unum obesse omnibus putem, cum omnes mutuo sibi obsunt. Non convenit ut per unum cunctos periclitari putem, cum per se cuncti periclitentur. |
| 4 | Omnes enim admodum in perditione ruunt, aut certe. ut aliquid dicam lenius, pene omnes. Unde enim hoc bonum populo Christiano, ut aut minor, aut certe vel idem esset malorum numerus qui bonorum? O miseriam lacrymabilem! o miseriam luctuosam! Quam dissimilis est nunc a se ipso populus Christianus, id est, ab eo qui fuit quondam! Tunc princeps apostolorum Petrus Ananiam et Sapphiram, quia mentiti essent, morte mulctavit [Act. 5]. Beatissimus quoque Paulus etiam unum de Ecclesia malum expulit, ne contactu suo plurimos inquinaret [I Cor. 5, 5]. Nunc nos etiam pari utriusque partis numero contenti sumus. |
| 5 | Et quid contenti dicam? Exsultare nos potius ac tripudiare gaudio conveniret, si parilitas ista nobis contingeret. Ecce in quid recidimus, ecce in quid post illam Christiani populi puritatem qua omnes quondam immaculati erant, ecce in quid redacti sumus, ut beatam fore Ecclesiam iudicemus, si vel tantum in se boni habeat quantum mali. |
| 6 | Nam quomodo non beatam arbitremur, si mediam plebis partem haberet innoxiam, quam pene totam nunc esse plangimus criminosam? Unde superflue, cum hoc ita sit, superflue dudum de uno malo locuti sumus, superflue unius scelera deflevimus. Aut omnes enim, aut pene omnes flendi atque lugendi sunt. Nam aut plurimi tales sunt, aut certe, quod non minus criminosum est, cupiunt tales esse, et laborant actu malorum operum non impares videri; ac per hoc etiam si minora mala faciunt, quia minus possunt, non minus tamen mali sunt, quia nolunt minus esse, si possint. |
| 7 | Denique, quod unum possunt, vel voto tales sunt, ac voluntate non cedunt; et in quantum facultas suppetit, superare contendunt. Est enim, licet in dissimilibus rebus, haec illorum aemulatio quae bonorum; ut sicut boni optant cunctos honestate mentium vincere, sic mali cupiant pravitate superare. Nam sicut haec bonorum gloria est ut quotidie meliores sint, sic malorum omnium ut deteriores; et sicut optimi cupiunt virtutum universarum culmen ascendere, sic pessimi optant palmas sibi universorum scelerum vindicare. |
| 8 | Et hoc utique in malum nostrum maxime nostri, hoc est, Christiani, qui scilicet, ut iam diximus, malitiam sapientiam putant, et de quibus Deus specialiter dicit: Perdam sapientiam sapientum, et intellectum prudentium reprobabo [I Isa 29, 14]. Cumque Apostolus clamet: Si quis videtur sapiens, stultus fiat ut sit sapiens [I Cor. 3, 18]; hoc est dicere, Si quis vult esse sapiens, sit bonus, quia nemo vere sapiens nisi vere bonus: nos e diverso, malarum mentium vitio et, ut Divinitas ait (Rom. |
| 9 | I, 28), reprobo sensu bonitatem pro stultitia repudiantes, et nequitiam pro sapientia diligentes, tanto quotidie prudentiores esse nos credimus quanto peiores sumus. |