monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17 > 4 > 11 > 11
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, X <<<    

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput XI

1 Quid ergo simile apud barbaros Gothos? Quis eorum amantibus nocet, quis diligentem insequitur, quis chari sui mucrone iugulatur? Tu amantes persequeris, tu offerentibus munera manus amputas, tu diligentes proximos necas; et non metuis, non expavescis? Quid faceres, si iudicium Dei praesens non etiam proxima flagellatione sensisses? Addis insuper et adiungis malis prioribus nova crimina.
2 Considera quae te maneant graviora facientem, cum minora soleant etiam per daemones vindicari. Contentus esto iam, quaesumus, amicorum tuorum et sodalium latrociniis: sufficiat vexatos fuisse pauperes, sufficiat spoliatos a te fuisse mendicos: pene nullus iuxta te intrepidus, nullus potest esse securus. Facilius praecipitati Alpina rupe torrentes aut incendia ventis exagitata tolerantur.
3 Non sic pereuntes, ut ita dixerim, nautae Gharybdis voracitate aut Scylleis, ut aiunt, canibus devorantur. Exturbas possessiunculis suis vicinos tuos, habitatione ac facultate proximos tuos. Numquid, ut scriptum est [Isa. 5, 8], super terram solus habitabis? Hoc unum quippe est quod obtinere non poteris. Quamlibet enim cuncta occupes, quamlibet cuncta pervadas, vicinum semper invenies.
4 Respice, quaeso, alios, quos velis nolis et ipse suspicis. Respice alios, quos velis nolis etiam ipse miraris. Altiores sunt caeteris dignitate, et aequales dignatione; maiores sunt potestate, et minores humilitate. Scis profecto etiam ipse ad quem nunc loquimur, de quo loquamur; et idem de quo nunc querimur, debes agnoscere quem hac laude veneremur.
5 Atque utinam multi essent qui laudarentur! Salubritas esset omnium, generositas plurimorum. Sed esto, tu nolis esse laudabilis; cur velis, quaeso, esse damnabilis? Cur tibi iniustitia nil amicius, cur avaritia nil iucundius, cur rapacitate nil charius? cur nil iudicas pretiosius quam nequitiam, cur nil praestantius quam rapinam? Disce vel a pagano homine verum bonum.
6 Charitate enim, inquit, et benevolentia septum te oportet esse, non armis Fallunt te itaque opiniones tuae, fallit pravae et caecae mentis improbitas. Si vis probus, si vis potens, si vis magnus esse, honestate debes caeteros, non malignitate superare. Legi quondam in quodam loco: Nemo malus, nisi stultus.
7 Si enim saperet, bonus esse mallet. Et tu ergo, si tamen redire adhuc ad sanitatem potes, exue nequitiam, si vis habere sapientiam. Si enim optas vel sapiens omnino esse vel sanus, exuendus tibi omnino et commutandus es. Abdicare itaque a te ipso, ne abdiceris a Christo. Repudia te, ut recipiaris a Christo. Perde te ipse, ne pereas.
8 Qui enim, inquit Salvator, perdiderit animam suam propter me, inveniet eam [Luc. 9, 24]. Dilige itaque hanc tam salubrem perditionem, ut assequaris veram salutem. Liberandus enim a Deo omnino non eris, nisi te ipse damnaveris.
Salvianus Massiliensis HOME