Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput X
| 1 | Sed videlicet peccator fuit aliquando aliquis, fortasse iam non est? An est ullus criminum modus, et non prius est ut de vita homines quam de iniquitate discedant? Quis enim non cum ipsis iniquitatibus suis moritur, et cum ipsis admodum atque in ipsis sceleribus sepelitur? Ut vere de his propheticum illud rectissime dici possit: Sepulcra eorum, domus eorum in aeternum; et comparati sunt iumentis insipientibus, et similes facti sunt illis (Psal. |
| 2 | XLVIII, 12, 13). Atque utinam iumentis! Melius quippe fuerit belluina imprudentia deviasse. Illud peius et criminosius, quia non ignorantia Dei, sed despectione peccarunt. Atque hoc videlicet laici tantummodo, non quidam etiam clericorum? saeculares tantummodo, non multi etiam religiosi? immo sub specie religionis vitiis saecularibus mancipati: qui scilicet post veterum flagitiorum probra et crimina titulo sibimet sanctitatis inscripto, non conversatione alii, sed professione nomen tantum demutavere, non vitam et summam divini cultus habitum magis quam actum existimantes, vestem tantummodo exuere, non mentem. Unde illi se minore invidia criminosos putant; qui cum poenitentiam quasi egisse dicantur, sicut mores pristinos, ita etiam habitum non relinquunt. Nam taliter ferme omnia agunt, ut eos non tam putes antea poenitentiam criminum egisse quam postea ipsius poenitentiae poenitere, nec tam prius poenituisse quod male vixerint quam postea quod se promiserint bene esse victuros. |
| 3 | Sciunt me verum loqui, et testimonium mihi etiam conscientia sua dicunt, cum multi alii, tum praecipue illi novorum honorum religiosi ambitores, et post acceptum poenitentiae nomen, amplissimae ac prius non habitae potestatis emptores. Adeo non saeculares tantum, sed plus etiam quam saeculares esse voluerunt; ut non sufficeret eis quod ante fuerant, nisi plus essent postea quam fuissent. Quomodo igitur tales isti poenitentiam se egisse non poenitent; sicut etiam illi de conversione ac Deo aliquid cogitasse, qui a coniugibus propriis abstinentes, a rerum alienarum pervasione non abstinent, et cum profiteantur continentiam corporum, incontinentia debacchantur animorum. |
| 4 | Novum prorsus conversionis genus. Licita non faciunt, et inlicita committunt. Temperant a concubitu, et non temperant a rapina. Quid agis, stulta persuasio? Peccata interdixit Deus, non matrimonia. Non conveniunt vestris studiis facta vestra. |
| 5 | Non debetis esse amici criminum, qui dicitis vos sectatores esse virtutum. Praeposterum est quod agitis. Non est hoc conversio, sed aversio. Quia iam pridem, ut fama est, opus etiam honesti matrimonii reliquistis, tandem a scelere cessate. Et quidem iustum est, ut ab omni scelere. Sed tamen si non ab omni, quia hoc fortasse durum et impossibile esse creditis, certe vel a maximo et prodigioso. |
| 6 | Esto, iuxta te, quicumque ille es, vicini stare non valeant. Esto, pauperes habitare non possint. Esto, sis persecutor multorum inopum vastatorque miserorum. Esto afflictar omnium, dummodo extraneorum. Tandem, quaeso, vel tuis parce; et si non omnibus tuis, quia etiam hoc forsitan onerosum tibi et grave iudicas si tuis omnibus parcas, parce saltem vel illis tuis qui te non affinibus tantum aliis aut propinquis, sed personis etiam devinctissimis et pignoribus charissimis praetulerunt. Et quid dicam de pignoribus ac filiis? Praetulerunt te etiam animabus pene ac spebus suis, non quidem laudabiliter; et errorem suum qui ita egit, ipse cognoscit. |
| 7 | Sed quid ad te tamen, cui ipsum hoc praestitit quod erravit? Hoc enim plus ei debes, quia dilectionis tuae nimietate peccavit. Caecus quidem factus est affectu tuo, et notatur a cunctis atque reprehenditur. Sed tu tamen hoc magis ei obnoxius factus es, quia se ab omnibus fecit pro tuo amore culpari. |