monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, VIII <<<     >>> X

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput IX

1 Et quidem, quia ita infelix necessitas cogit, ferenda utcumque erat extrema haec sors eorum, si non esset aliquid extremius. Illud gravius et acerbius, quod additur huic malo saevius malum. Nam suscipiuntur ut advenae, fiunt praeiudicio habitationis indigenae; et exemplo quodam illius maleficae praepotentis quae transferre homines in bestias dicebatur, ita et isti omnes qui intra fundos divitum recipiuntur, quasi Circei poculi transfiguratione mutantur. Nam quos suscipiunt ut extraneos et alienos, incipiunt habere quasi proprios; quos esse constat ingenuos, vertuntur in servos.
2 Et miramur si nos barbari capiunt, cum fratres nostros nos faciamus esse captivos? Nil ergo mirum est quod vastationes sunt atque excidia civitatum. Diu id plurimorum oppressione elaboravimus ut captivando alios, etiam ipsi inciperemus esse captivi. Sentimus enim, etsi tardius multo quam merebamur, sentimus tandem illa quae fecimus, et, iuxta sermonem sacrum [Psal. 127, 2], labores manuum nostrarum manducamus, ac iusto iudice Deo solvimus quae debemus.
3 Miserti quippe exsulum non sumus; ecce ipsi exsules sumus. Peregrinos fraude cepimus; ecce ipsi peregrinamur [ Haec desunt in codice Colbertino et in editionibus Brassicani et Galesinii.]atque fraudamur. Praeiudiciis temporum ingenui status homines circumvenimus; ecce ipsi nuper quidem in alieno solo vivere coepimus, sed praeiudicia iam timemus.
4 Et o quanta est infidelis malarum mentium caecitas! damnationem perferimus iudicantis Dei, et necdum nos agnoscimus iudicari. Et mirantur aliqui sanctorum, quod exemplo nostro caeteri non emendentur qui nihil adhuc tale tolerarunt, cum tormentis nostrarum iniquitatum nec ipsi quidem qui iam a Deo plectimur, corrigamur. O superbiam non ferendam! Plurimi poenas peccatorum suorum perferunt, et intelligere causas poenarum nemo dignatur.
5 Sed est causa evidens quae hanc superbiam facit; scilicet, quia etsi aliqua iam patimur, nondum tamen patimur quae meremur. Tanta est enim misericordia Dei ut etsi nos pati vult aliqua de piaculis nostris, nolit tamen cuncta tolerare: quia castigat malos, non reddit mala; et agnoscere nos peccata nostra mavult quam sustinere.
6 Scilicet ut piis ac salubribus flagellis ostendat nobis quae ferre mereamur, iuxta illud scilicet beati Apostoli dictum quo ait: Ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum duritiem autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae [Rom. 2, 4, 5]. Et vere ita agimus, ut dicit Apostolus.
7 Deus enim nos vocat ad poenitentiam, sed nos thesaurizamus iram. Deus nos invitat ad veniam, sed nos quotidie cumulamus offensam. Vim Deo facimus iniquitatibus nostris, ipsi in nos iram Divinitatis armamus. Cogimus ad ulciscendas criminum nostrorum immanitates nolentem Deum. Prope est ut eum non permittamus ut parcat.
8 Nam cum in eum nullum unquam iniustitiae signum cadere aut apparere possit, sic agimus ut si enormitates nostrorum scelerum non ulciscitur, iniustus esse videatur.
Salvianus Massiliensis HOME