Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput VIII
| 1 | Sed videlicet qui in hac parte iniqui sunt, in alia moderati inveniuntur et iusti, ac pravitatem unius rei alterius probitate compensant. Nam sicut in onere novarum indictionum pauperes gravant, ita in novorum remediorum opitulatione sustentant: sicut tributis novis minores maxime deprimuntur, sic remediis novis maxime sublevantur. |
| 2 | Immo par est iniquitas in utroque. Nam sicut sunt in aggravatione pauperes primi, ita in relevatione postremi. Si quando enim, ut nuper factum est, defectis urbibus minuendas in aliquo tributarias functiones potestates summae existimaverint, illico remedium cunctis datum soli inter se divites partiuntur. Quis tunc pauperum meminit? |
| 3 | Quis ad communionem beneficii humiles et egestuosos vocant? Quis eum qui primus est semper in sarcina, vel ultimo esse loco patitur in medela? Et quid plura? Tributarii omnino pauperes non putantur, nisi cum his tributi cumulus imponitur. Extra numerum autem tributariorum sunt, cum remedia dividuntur. Et putamus quod poena divinae severitatis indigni sumus, cum sic nos semper pauperes puniamus? |
| 4 | aut credimus, cum iniqui nos iugiter simus, quod Deus iustus in nos omnino esse non debeat? Ubi enim aut in quibus sunt, nisi in Romanis tantum, haec mala? Quorum iniustitia tanta, nisi nostra? Franci enim hoc scelus nesciunt. Chuni ab his sceleribus immunes sunt. Nihil horum est apud Vandalos, nihil horum apud Gothos. Tam longe enim est ut haec inter Gothos barbari tolerent, ut ne Romani quidem qui inter eos vivunt ista patiantur. Itaque unum illic Romanorum omnium votum est, ne umquam eos necesse sit in ius transire Romanorum. Una et consentiens illic Romanae plebis oratio, ut liceat eis vitam quam agunt agere cum barbaris. Et miramur si non vincuntur a nostris partibus Gothi, cum malint apud eos esse quam apud nos Romani? Itaque non solum transfugere ab eis ad nos fratres nostri omnino nolunt, sed ut ad eos confugiant, nos relinquunt. |
| 5 | Et quidem mirari possim quod hoc non omnes omnino facerent tributarii pauperes et egestuosi, nisi quod una tantum causa est quare non faciunt, quia transferre illuc resculas atque habitatiunculas suas familiasque non possunt. Nam cum plerique eorum agellos ac tabernacula sua deserant ut vim exactionis evadant, quomodo non quae compelluntur deserere vellent, sed secum, si possibilitas pateretur, auferrent? |
| 6 | Ergo quia hoc non valent quod forte mallent, faciunt quod unum valent. Tradunt se ad tuendum protegendumque maioribus, dedititios se divitum faciunt, et quasi in ius eorum ditionemque transcendunt. Nec tamen grave hoc aut indignum arbitrarer, immo potius gratularer hanc potentum magnitudinem quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non venderent, si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent, non cupiditati. |
| 7 | Illud grave ac peracerbum est, quod hac lege tueri pauperes videntur ut spolient, hac lege defendunt miseros ut miseriores faciant defendendo. Omnes enim qui defendi videntur, defensoribus suis omnem fere substantiam suam priusquam defendantur addicunt; ac sic, ut patres habeant defensionem, perdunt filii haereditatem. |
| 8 | Tuitio parentum mendicitate pignorum comparatur. Ecce quae sunt auxilia ac patrocinia maiorum. Nihil susceptis tribuunt, sed sibi. Hoc enim pacto aliquid parentibus temporarie attribuitur, ut in futuro totum filiis auferatur. Vendunt itaque, et quidem gravissimo pretio vendunt maiores quidam cuncta quae praestant. Et quod dixi vendunt, utinam venderent usitato more atque communi! |
| 9 | aliquid forsitan remaneret emptoribus. Novum quippe hoc genus venditionis et emptionis est. Venditor nihil tradit, et totum accipit. Emptor nihil accipit, et totum penitus amittit. Cumque omnis ferme contractus hoc in se habeat ut invidia penes emptorem, inopia penes venditorem esse videatur, quia emptor ad hoc emit ut substantiam suam augeat, venditor ad hoc vendit ut minuat: inauditum hoc commercii genus est; venditoribus crescit facultas, emptoribus nihil remanet nisi sola mendicitas. |
| 10 | Nam illud quale, quam non ferendum, atque monstrigerum, et quod non dicam pati humanae mentes, sed quod audire vix possunt; quod plerique pauperum atque miserorum spoliati resculis suis, et exterminati agellis suis, cum rem amiserint, amissarum tamen rerum tributa patiuntur, cum possessio ab his recesserit, capitatio non recedit? |
| 11 | Proprietatibus carent, et vectigalibus obruuntur. Quis aestimare hoc malum possit? Rebus eorum incubant pervasores, et tributa miseri pro pervasoribus solvunt. Post mortem patris, nati obsequiis iuris sui agellos non habent, et agrorum munere enecantur. |
| 12 | Ac per hoc nil aliud sceleribus tantis agitur, nisi ut qui privata pervasione nudati sunt, publica afflictione moriantur, et quibus rem depraedatio tulit, vitam tollat exactio. Itaque nonnulli eorum de quibus loquimur, qui aut consultiores sunt, aut quos consultos necessitas fecit, cum domicilia atque agellos suos aut pervasionibus perdunt aut fugati ab exactoribus deserunt, quia tenere non possunt, fundos maiorum expetunt, et coloni divitum fiunt. |
| 13 | Ac sicut solent aut hi qui hostium terrore compulsi ad castella se conferunt, aut hi qui perdito ingenuae incolumitatis statu ad asylum aliquod desperatione confugiunt; ita et isti qui habere amplius vel sedem vel dignitatem suorum natalium non queunt, iugo se inquilinae abiectionis addicunt, in hanc necessitatem redacti ut extorres non facultatis tantum, sed etiam conditionis suae, atque exsulantes non a rebus tantum suis, sed etiam a se ipsis, ac perdentes secum omnia sua, et rerum proprietate careant, et ius libertatis amittant. |