Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput VII
| 1 | Ita ergo et cum omnibus ferme humilioribus agitur. Una enim re ad duas diversissimas coarctantur. Vis summa exigit ut aspirare ad libertatem velint, sed eadem vis posse non sinit quae velle compellit. Sed imputari his potest forsitan quod hoc velint homines qui nihil magis cuperent quam ne cogerentur hoc velle. |
| 2 | Summa enim infelicitas est quod volunt. Nam cum his multo melius agebatur si non compellerentur hoc velle. Sed quid possunt aliud velle miseri, qui assiduum, immo continuum exactionis publicae patiuntur excidium, quibus imminet semper gravis et indefessa proscriptio, qui domos suas deserunt, ne in ipsis domibus torqueantur, exsilia petunt, ne supplicia sustineant? |
| 3 | Leniores his hostes quam exactores sunt. Et res insa hoc indicat. Ad hostes fugiunt ut vim exactionis evadant. Et quidem hoc ipsum, quamvis durum et inhumanum, minus tamen grave atque acerbum erat, si omnes aequaliter atque in commune tolerarent. Illud indignius ac poenalius, quod omnium onus non omnes sustinent, immo quod pauperculos homines tributa divitum premunt, et infirmiores ferunt sarcinas fortiorum. |
| 4 | Nec alia causa est quod sustinere non possunt, nisi quia maior est miserorum sarcina quam facultas. Res diversissimas dissimillimasque patiuntur, invidiam et egestatem. Invidia est enim in solutione, egestas in facultate. Si respicias quod dependunt, abundare arbitreris; si respicias quod habent, egere reperies. Quis aestimare rem huius iniquitatis potest? |
| 5 | Solutionem sustinent divitum et indigentiam mendicorum. Plus multo est quod dicturus sum. Adiectiones tributarias ipsi interdum divites faciunt, pro quibus pauperes solvunt. Sed dicis: Cum ipsorum maximus census sit, et ipsorum maximae pensiones, quomodo id fieri potest, ut ipsi sibi augere debitum velint? Neque ego id dico quod sibi augeant. |
| 6 | Nam et ideo augent, quia non sibi augent. Dicam quomodo. Veniunt plerumque novi nuntii, novi epistolarii a summis sublimitatibus missi qui commendantur inlustribus paucis ad exitia plurimorum. Decernuntur his nova munera, decernuntur novae indictiones. Decernunt potentes quod solvant pauperes, decernit gratia divitum quod perdat turba miserorum. |
| 7 | Ipsi enim in nullo sentiunt quod decernunt. Sed non possunt. inquis, non honorari et liberalius accipi qui fuerint a maioribus missi. Estote ergo vos divites primi in conferendo, qui estis primi in decernendo. Estote primi in largitate rerum, qui primi estis in liberalitate verborum. Qui das de meo, da et de tuo. Tametsi rectissime, quisquis ille es qui solus vis capere gratiam, solus patereris expensam. |
| 8 | Sed acquiescimus pauperes vestrae, divites, voluntati. Quod paucis iubetis, solvamus omnes. Quid tam iustum, quid tam humanum? Gravant nos novis debitis decreta vestra. Facite saltem debitum ipsum vobis nobiscum esse commune. Quid enim iniquius esse aut quid indignius potest, quam ut soli sitis immunes a debito, qui cunctos facitis debitores? |
| 9 | Et quidem miserrimi pauperes sic totum hoc quod diximus solvunt, quod qua re vel qua ratione solvant penitus ignorant. Cui enim licet discutere cur solvat, aut cui permittitur explorare quid debeat? Sed tunc id evidentissime proditur, cum invicem sibi divites irascuntur, cum indignantur aliqui eorum quod sine consilio ac tractatu suo aliqua decreta sint. |
| 10 | Tunc a quibusdam eorum audias dici: O facinus indignum! Duo aut tres statuunt quod multos necet: a paucis potentibus decernitur quod a multis miseris dependatur. Honori enim suo unusquisque divitum praestat, ut nolit aliquid se absente decerni, non iustitiae, ut iniqua nolit se praesente constitui. |
| 11 | Denique quod in aliis reprehenderant, ipsi postea aut pro contemptus praeteriti ultione, aut pro potestatis praesumptione constituunt. Ac per hoc infelicissimi pauperes sic sunt quasi inter concertantes procellas in medio mari positi. Nunc istorum scilicet, nunc illorum fluctibus obruuntur. |