Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput V
| 1 | Sed videlicet cum tot sint qui bonos vastant, sunt fortasse aliqui qui in hac vastatione succurrant; qui, ut scriptum est, eripiant egenum et pauperem de manu peccatoris [Psal. 81, 4]. Non est qui faciat bonum, non est pene usque ad unum [Psal. 13, 1]. Ideo dixit, pene usque ad unum quia tanta est raritas bonorum, ut pene unus esse videatur. |
| 2 | Quis enim vexatis atque laborantibus opem tribuat, cum improborum hominum violentiae etiam sacerdotes Domini non resistant? Nam aut tacent plurimi eorum, aut similes sunt tacentibus, etiamsi loquantur; et hoc multi non inconstantia, sed consilio, ut putant, atque ratione. |
| 3 | Exsertam enim veritatem proferre nolunt, quia eam aures improborum homines sustinere non possunt; nec solum refugiunt, sed etiam oderunt et exsecrantur, et non modo auditam non reverentur aut metuunt, sed maiore etiam superbientis pervicaciae perduellione contemnunt. Et ideo tacent etiam qui loqui possunt, dum ipsis interdum malis parcunt; nec volunt eis vim apertae promere veritatis, ne faciant eos ingesta acrius veritate peiores. |
| 4 | Inter haec vastantur pauperes, viduae gemunt, orphani proculcantur, in tantum ut multi eorum et non obscuris natalibus editi et liberaliter instituti ad hostes fugiant, ne persecutionis publicae afflictione moriantur; quaerentes scilicet apud barbaros Romanam humanitatem, quia apud Romanos barbaram inhumanitatem ferre non possunt. Et quamvis ab his ad quos confugiunt discrepent ritu, discrepent lingua, ipso etiam, ut ita dicam, corporum atque induviarum barbaricarum fetore dissentiant, malunt tamen in barbaris pati cultum dissimilem, quam in Romanis iniustitiam saevientem. |
| 5 | Itaque passim vel ad Gothos, vel ad Bacaudas, vel ad alios ubique dominantes barbaros migrant, et commigrasse non poenitet. Malunt enim sub specie captivitatis vivere liberi, quam sub specie libertatis esse captivi. Itaque nomen civium Romanorum, aliquando non solum magno aestimatum, sed magno emptum, nunc ultro repudiatur ac fugitur; nec vile tantum, sed etiam abominabile pene habetur. |
| 6 | Et quod esse maius testimonium Romanae iniquitatis potest, quam quod plerique et honesti et nobiles, et quibus Romanus status summo et splendori esse debuit et honori, ad hoc tamen Romanae iniquitatis crudelitate compulsi sunt ut nolint esse Romani? Et hinc est quod etiam hi qui ad barbaros non confugiunt, barbari tamen esse coguntur: scilicet ut est pars magna Hispanorum, et non minima Gallorum, omnes denique quos per universum Romanum orbem fecit Romana iniquitas iam non esse Romanos. |