Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput III
| 1 | Non ergo miremur quod multis caedimur; quia non inscientia, sed rebellione peccamus. Scientes enim bona, non bene agimus, et discretionem recti ac pravi intelligentes, prava sectamur; legem legimus, et legitima calcamus, et ad hoc tantum praeceptorum sacrorum scita cognoscimus, ut gravius post interdicta peccemus. |
| 2 | Deum colere nos dicimus, et diabolo obtemperamus. Et post haec volumus ut bona a Deo accipiamus, cum malis mala semper addamus; fieri voluntatem nostram a Deo cupimus, cum Dei nos facere nolimus. Quasi superiores nos Deo agimus. Volumus ut voluntati nostrae Deus iugiter pareat, cum omnes nos voluntati eius iugiter repugnemus. |
| 3 | Sed ille iustus est, licet nos simus iniusti. Castigat enim quos castigandos putat, patitur quos putat esse patiendos. Utrumque ad unam rem vult proficere ut et castigatio in catholicis peccandi refrenet libidinem, et quandoque haereticos patientia Dei faciat plenam fidei noscere veritatem, maxime cum sciat eos forsitan catholica non indignos fide, quos videat catholicis vitae comparatione praestare. |
| 4 | Omnes autem isti de quibus loquimur, aut Vandali sunt aut Gothi. Nam de Romanis haereticis, quorum innumera multitudo est, nihil dicimus, neque aut Romanis eos aut barbaris comparamus, quia et infidelitate Romanis sunt deteriores, et foeditate vitae barbaris turpiores. Sed hoc nos non solum non iuvat, sed etiam supra id quod a nobis ipsis gravamur gravat, quia et ii quos tales causamur esse, Romani sunt. |
| 5 | Unde intelligere possumus quid mereatur omnis Romana respublica, cum pars Romanorum offendat Deum vita, pars et infidelitate pariter et vita. Salvo eo quod etiam ipsae quondam haereses barbarorum de Romani magisterii pravitate fluxerunt, ac perinde etiam hoc nostrum crimen est, quod populi barbarorum haeretici esse coeperunt. |