Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput II
| 1 | Interim quia duo superius barbarorum genera vel sectas esse memoravimus, paganorum atque haereticorum, quia de paganis iam, ut arbitror, satisfecimus, de haereticis quoque, ut causa poscit, subiiciamus. Potest enim quispiam dicere: Etiamsi a paganis lex divina non exigat ut mandata faciant quae non sciunt, certe ab haereticis exigit qui sciunt: eadem enim etiam illos legere quae nos legimus, eosdem apud illos prophetas Dei, eosdem apostolos, eosdem evangelistas esse; ac per hoc aut non minus ab illis legem negligi quam a nobis, aut etiam multo magis: quia cum eadem legant scripta quae nostri, multa faciunt deteriora quam nostri. |
| 2 | Utrumque ergo videamus. Eadem, inquis, legunt illi quae leguntur a nobis. Quomodo eadem, quae ab auctoribus quondam malis et male sunt interpolata et male tradita? ac per hoc iam non eadem, quia non possunt penitus dici ipsa quae sunt in aliqua sui parte vitiata. |
| 3 | Incolumitatem enim non habent quae plenitudinem perdiderunt, nec statum suum omnino servant quae sacramentorum virtute privata sunt. Nos ergo tantum Scripturas sacras plenas, inviolatas, integras habemus, qui eas vel in fonte suo bibimus, vel certe de purissimo fonte haustas per ministerium purae translationis haurimus. |
| 4 | Nos tantummodo bene legimus. Atque utinam quam bene legimus, tam bene adimpleremus! Sed vereor quod qui non bene observamus, nec bene lectitemus: quia minor reatus est sancta non legere, quam lecta violare. Caeterae quippe nationes aut non habent legem Dei, aut debilem et convulneratam habent; ac per hoc, ut diximus, non habent quae sic habent. |
| 5 | Nam etsi qui gentium barbararum sunt qui in libris suis minus videantur Scripturam sacram interpolatam habere vel laceram, habent tamen veterum magistrorum traditione corruptam, ac per hoc traditionem potius quam Scripturam habent, quia hoc non retinent quod veritas legis suadet, sed quod pravitas malae traditionis inseruit. |
| 6 | Barbari quippe homines, Romanae, immo potius humanae eruditionis expertes, qui nihil omnino sciunt nisi quod a doctoribus suis audiunt; quod audiunt, hoc sequuntur: ac sic necesse est eos qui totius litteraturae ac scientiae ignari, sacramentum divinae legis doctrina magis quam lectione cognoscunt, doctrinam potius retinere quam legem. |
| 7 | Itaque eis traditio magistrorum suorum et doctrina inveterata quasi lex est, quia hoc sciunt tantummodo quod docentur. Haeretici ergo sunt, sed non scientes. Denique apud nos sunt haeretici, apud se non sunt. Nam in tantum se catholicos esse iudicant, ut nos ipsos titulo haereticae appellationis infament. Quod ergo illi nobis sunt, hoc nos illis. |
| 8 | Nos eos iniuriam divinae generationi facere certi sumus, quod minorem Patre Filium dicant. Illi nos iniuriosos Patri existimant, quia aequales esse credamus. Veritas apud nos est, sed illi apud se esse praesumunt. Honor Dei apud nos est, sed illi hoc arbitrantur honorem divinitatis esse quod credunt. Inofficiosi sunt, sed illis hoc est summum religionis officium. |
| 9 | Impii sunt, sed hoc putant veram esse pietatem. Errant ergo, sed bono animo errant, non odio, sed affectu Dei, honorare se Dominum atque amare credentes. Quamvis non habeant rectam fidem, illi tamen hoc perfectam Dei aestimant charitatem. Qualiter pro hoc ipso falsae opinionis errore in die iudicii puniendi sint, nullus potest scire nisi iudex. |
| 10 | Interim idcirco eis, ut reor, patientiam Deus commodat, quia videt eos, etsi non recte credere, affectu tamen piae opinionis errare; maxime cum sciat eos ea facere quae nesciunt, nostros autem negligere quod credunt: ac per hoc illos magistrorum peccare vitio, nostros suo; illos ignorantes, nostros scientes; illos id facere quod putent rectum, nostros quod sciant esse perversum. |
| 11 | Et ideo iusto iudicio illos patientia Dei sustinet, et nos animadversione castigat; quia ignosci aliquatenus ignorantiae potest, contemptus veniam non meretur. Sic enim scriptum est: Servus qui nescit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit paucis. Qui autem scit eam, et non facit eam, vapulabit multis [Luc. 12, 47, 48]. |