monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 1 > 15 > 3 > 1 > 15 > 18 > 6 > 18 > 1 > 1
>>> Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, II

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 5, Caput I

1 Scio infidelissimos quosque et veritatis divinae incapaces dicere adversum haec posse quae diximus: Si tantus sit Christianorum infidelium reatus ut plus peccent praetermittentes mandata Domini quae sciant, quam paganae gentes quae nesciant, salubriorem his fuisse ignorantiam quam agnitionem, et contra eos esse admodum quod agnoverint veritatem. Quibus hoc respondendum est, non veritatem his obesse, sed vitia; nec legem nocere, sed mores. [ Idem codex et veteres editiones: Denique mores boni.] Denique da mores bonos, et legis scita pro nobis sunt. Tolle vitia, lex prodest. Scimus enim, inquit Apostolus, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur [I Tim. 1, 8]. Legitime itaque lege utere, et legem tibi bonam ipse fecisti.
2 Scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur: sciens hoc, quod iusto lex non est posita (Ibid., 8, 9). Ac per hoc iustus esse incipe, et eris liber a lege: quia non potest lex venire contra mores, quae iam habetur in moribus. Scimus enim, inquit, quia lex bona est, si quis ea legitime utatur: sciens hoc, quod iusto lex non est posita, sed iniustis, et non subditis, sed sceleratis et impiis et peccatoribus; et si quod aliud sanae doctrinae adversatur (Ibid., 8-10). Ac per hoc non tam lex tibi, o homo, quam tu legi adversaris; nec lex contra te bene praecipiendo, sed tu contra legem male vivendo agis.
3 Immo illa pro te est, tu contra illam. Illa enim tibi consulit sancta dicendo, tu contra illam venis prava faciendo; nec contra illam tantum, sed etiam contra te; hoc ipso enim quod contra illam et contra te, quia in illa salus et vita tua est: ac per hoc dum legem divinam deseris, salutem propriam derelinquis.
4 Non aliter ergo nos de Dominica lege querimur quam queri de optimo medico impatiens aegrotus solet: qui cum ingravescere sibi morbos vitio suo fecerit, imperitiam medentis accusat. Quasi vero curare ullam infirmitatem praecepta possint, si ei non obedierit infirmus; aut sanare quemquam observantia valeat quam medicus ei imperat, si eam sibi aegrotus ipse non praestat.
5 Quid iuvant stomachum [ Hunc locum ita correximus propria auctoritate, tamenetsi et editiones et manuscripti libri repugnarent. Utrobique enim constanter legitur: Quid iuvat stomachum abstinentia, si, etc. Sed vitio librariorum irrepsit hic error. Nam Salvianus absinthia opponere voluit dulcibus, ut silentia clamori, et antidotum veneno. Nostram coniecturam confirmat ipse Salvianus etiam in pag. 137: Sicut enim, inquit, optimi ac peritissimi medici dissimilibus morbis curas dispares praestant, atque aliis per dulcia medicamina, aliis per amara succurrunt. Unde interim colligitur verissimam esse viri doctissimi Nicolai Rigaltii observationem, qui in praefatione ad Tertullianum annotavit etiam veterum librorum fide falsissimas lectiones asseri. Nam et sunt libri veteres, inquit, depravatissime correcti; neque ulla spes reducendae unquam veritatis, nisi tam veteres nanciscamur ut sint omni correctorum antiquitate vetustiores.] absinthia, si statim dulcia subsequantur? Quid conferunt phrenetico silentia circumstantium, quem suus clamor occidit? Aut quid prodesse poterit antidotum, cui superfunditur venenum? Et nobis itaque lex est antidotum, sed vitiositas venenum. Sanare nos non potest legis antidotum, quos occidunt venena vitiorum.
6 Sed iam de his et antea satis diximus; et si ita res postulaverit, etiam post haec iuvante Deo aliqua dicemus.
Salvianus Massiliensis HOME