monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17 > 4 > 11 > 11 > 12 > 19
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, XVIII <<<    

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput XIX

1 Hoc autem, ut dixi, malum peculiariter tantum Christianorum est, quia per eos tantummodo blasphematur Deus, qui bona discunt et mala faciunt; qui, ut scriptum est, Deum verbis confitentur et factis negant [Tit. 1, 16]; qui, ut idem apostolus ait, acquiescunt legi et sciunt voluntatem eius, et probant quae potiora sunt; qui habent formam scientiae et veritatis in lege; qui praedicant non furandum, et furantur; qui legunt non moechandum, et moechantur; qui in lege gloriantur, et per praevaricationem legis Deum inhonorant [Rom. 2, 17, seqq.]. Et ideo hoc ipso Christiani deteriores sunt, qui meliores esse deberent.
2 Non enim probant quod profitentur, et impugnant professionem suam moribus suis: magis enim damnabilis est malitia quam titulus bonitatis accusat, et reatus impii est pium nomen. Unde etiam Salvator in Apocalypsi ad tepidum Christianum ait: Utinam aut calidus esses aut frigidus! Nunc autem, quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo [Apoc. 3, 15, 16]. Omnem Christianum Dominus fide ac spiritu iubet esse ferventem.
3 Sic enim scriptum est: Ut simus spiritu ferventes, Domino servientes [Rom. 12, 11]: In hoc ergo fervore spiritus fidei religiosae ardor ostenditur, de quo ardore qui plurimum habet, fervens esse agnoscitur fidelis; qui nihil omnino habet, frigidus esse intelligitur et paganus; qui vero inter utrumque vel neutrum est, tepidus atque exosus est Domino Christianus: et ideo ad eum dicitur: Utinam aut calidus esses aut frigidus!
4 Nunc autem, quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo; hoc est dicere: Utinam aut calorem et fidem haberes bonorum Christianorum, aut certe frigus et ignorantiam paganorum! Aut enim fides te calida Deo insinuaret, aut certe ad praesens adhuc legis ignorantia aliquatenus excusaret. Nunc autem quia Christum iam agnovisti, et negligis quem agnovisti, qui susceptus es quasi intra os Dei per fidei agnitionem, proiicieris per teporem; quod quidem etiam beatus apostolus Petrus evidenter exposuit dicens de vitiosis ac tepidis, id est, male viventibus Christianis: Melius erat illis non cognoscere veritatem quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato.
5 Contigit illis res veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sus lota [ Codex Colbert., coeni.] in volutabro luti [II Petr. 2, 21, 22]. Quod ut evidenter de his dictum intelligamus qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus vivunt, audi quid de eisdem in eodem loco dicat: Si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conservatoris Iesu Christi, his rursus impliciti superantur, facta sunt illis norissima peiora prioribus [II Petr. 2, 20]. Quod quidem et beatus apostolus Paulus in eumdem modum dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias.
6 Si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est [Rom. 2, 25]. Circumcisionem autem Christianitatem intelligendam ipse evidentissime docet dicens: Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus, et non in carne confidimus [Philipp. 3, 3]. Ac per hoc videmus quod malos Christianos paganis comparat; nec comparat tantum, sed pene postponit, dicens: Si autem praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
7 Et iudicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es [Rom. 2, 26, 27]. Ac per hoc intelligimus, ut supra dixi, culpabiliores nos multo esse, qui legem Dei habemus et spernimus, quam illos qui nec habent omnino nec norunt. Nemo enim ignota contemnit. Concupiscentiam quippe nesciebam, Apostolus inquit,nisi lex diceret: Non concupisces [Rom. 7, 7]. Neque enim praevaricantur a lege quam non habent: quia, ut scriptum est, Ubi non est lex, nec praevaricatio [Rom. 4, 15]. Ac per hoc si non praevaricantur a lege quam non habent, ergo nec contemnunt legis scita quae non habent: quia nemo, ut dixi, potest despicere quod nescit.
8 Nos ergo et contemptores pariter et praevaricatores sumus, ac per hoc paganis deteriores, quia illi non norunt Dei mandata, nos novimus; illi ea non habent, nos habemus; illi inaudita non faciunt, nos lecta calcamus. Et ideo apud illos ignorantia est, apud nos praevaricatio; quia minoris criminis reatus est legem nescire quam spernere.
Salvianus Massiliensis HOME



Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, XVIII <<<    
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17 > 4 > 11 > 11 > 12 > 19