Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput XVIII
| 1 | Intelligere ergo possumus aut quales esse pagani crediderint Christianos, qui talibus sacrificiis Deum colerent, aut qualem sollicitent Deum ipsum, qui haec sacra docuisset. Et hoc cur ita? Cur utique nisi ob eos qui Christiani esse dicuntur et non sunt, qui per flagitia ac turpitudines suas nomen religionis infamant, qui, ut scriptum est, ore fatentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominabiles et increduli, ad omne autem opus bonum reprobi (Tit. |
| 2 | I, 16), per quos, ut legimus, via veritatis blasphematur [II Petr. 2, 2], et sacrosanctum Domini Dei nomen sacrilegorum hominum maledictione violatur. Quam gravis autem ac singularis piaculi malum sit nomen Divinitatis in blasphemiam gentium dare, etiam David beatissimi edocemur exemplo, qui cum suffragio iustitiarum suarum aeternam pro offensionibus suis poenam per unam tantum confessionem meruerit evadere, huius tamen criminis veniam nec per poenitentiam patrocinantem potuit impetrare. |
| 3 | Nam cum ei errores proprios confitenti Nathan propheta dixisset: Transtulit Deus peccatum tuum: non morieris, subdidit statim: Verumtamen quia blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc, filius qui ex te natus est morietur [II Reg. 12, 13, 14]. Et quid post haec? Deposito scilicet diademate, proiectis gemmis, exutis purpuris, remoto omni splendore regiae dignitatis, cum pro his omnibus solitarius, gemens, clusus, sacco squalidus, fletu madidus, cinere sordidatus, vitam parvuli sui tot lamentationum suffragiis peteret, et piissimum Deum tanta precum ambitione pulsaret, sic rogans et obsecrans obtinere non potuit; cum tamen, quod fortissimum petentibus adiumentum est, impetraturum se quod sic a Deo peteret credidisset. |
| 4 | Ex quo intelligi potest quod nullum penitus maioris piaculi crimen est, quam blasphemandi causam gentibus dare. Quicumque enim sine blasphemia aliorum graviter erraverit, sibi tantum affert damnationem. Qui autem alios blasphemare fecerit, multos secum praecipitat in mortem, et necesse erit ut sit pro tantis reus quantos secum traxerit in reatum. Nec solum hoc, sed quicumque peccator ita peccat ut alios tamen peccato suo blasphemare non faciat, peccatum suum ipsi obest tantummodo quod peccaverit, sacrosanctum autem Dei nomen sacrilega blasphemantium maledictione non laedit. |
| 5 | Qui vero blasphemare alios peccans fecerit, necesse est peccatum huius supra criminis humani esse mensuram, quia per convicia plurimorum inaestimabilem Deo facit iniuriam. |