monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, XVI <<<     >>> XVIII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput XVII

1 Quae cum ita sint, magna videlicet nobis praerogativa de nomine Christianitatis blandiri possumus, qui ita agimus ac vivimus ut hoc ipsum quod Christianus populus esse dicimur, opprobrium Christi esse videamur. At e diverso in paganis quid horum simile quae dicimus? Numquid dici de Chunis potest: Ecce quales sunt qui Christiani esse dicuntur? Numquid de Saxonibus aut Francis: Ecce quae faciunt qui se asserunt Christi esse cultores?
2 Numquid propter Maurorum efferos mores lex sacrosancta culpatur? Numquid Scytharum aut Gepidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque blasphemiam nomen Domini Salvatoris inducunt? Numquid dici de ullis istorum potest: Ubi est lex catholica quam credunt? Ubi sunt pietatis et castitatis praecepta quae discunt? Evangelia legunt, et impudici sunt; apostolos audiunt, et inebriantur; Christum sequuntur, et rapiunt; vitam improbam agunt, et probam legem habere se dicunt.
3 Numquid haec de ulla istarum gentium dici queunt? Non utique. De nobis quippe omnia ista dicuntur. In nobis Christus patitur opprobium, in nobis patitur lex Christiana maledictum. De nobis enim dicitur illud quod supra diximus: Ecce quales sunt qui Christum colunt. Falsum plane illud est quod aiunt se bona discere, quod iactant se sanctae legis praecepta retinere.
4 Si enim bona discerent, boni essent. Talis profecto secta est, quales et sectatores. Hoc sunt absque dubio quod docentur. Apparet itaque et prophetas quos habent impuritatem docere, et apostolos quos legunt nefaria sanxisse, et Evangelia quibus imbuuntur, haec quae ipsi faciunt praedicare. Postremo sancta a Christianis fierent, si Christus sancta docuisset.
5 Aestimari itaque de cultoribus suis potest ille qui colitur. Quomodo enim bonus magister est, cuius tam malos videmus esse discipulos? [ Tacitus loquens de Christianis: Auctor nominis eius Christus, qui Tiberio imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio affectus erat.] Ex ipso enim Christiani sunt, ipsum audiunt, [ Haec desunt in codice Colbertino et in editionibus Brassicani et Galesinii.] ipsum legunt. Promptum est omnibus Christi intelligere doctrinam.
6 Vide Christianos quid agant, et evidenter potes [ Codex Corb. et editio Pithoei, de ipso Christo. Male, ut opinor. Sufficit enim alterutrum horum vocabulorum. Codex Colbertinus habet Christo, non habet ipso. Contra editiones Brassicani et Galesinii habent ipso, sed non habent Christo.] de Christo scire quid doceat. Denique quam prave ac nefarie pagani semper de sacris Dominicis opinati sint, docent persecutorum immanium cruentissimae quaestiones, qui in sacrificiis Christianis nihil aliud quam impura quaedam fieri atque abominanda credebant.
7 Siquidem etiam initia ipsa nostrae religionis non nisi a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur: primum scilicet homicidio: deinde, quod homicidio est gravius, incestu; nec homicidio solum et incestu, sed, quod sceleratius quidem est, incestu ipso et homicidio; incestu matrum sacrosanctarum et homicidio innocentium parvulorum, quos non occidi tantum a Christianis, sed, quod magis abominandum est, etiam vorari existimabant; et haec omnia ad placandum Deum, quasi ullo facinore magis possit offendi; ad purgandum piaculum, quasi ullum aliud maius esset; ad commendandum sacrificium, quasi ullam rem Dominus magis possit horrere; ad promerendam vitam aeternam, quasi vero etiam si possit his rebus accipi, tanti esset ad eam per scelera tam immania perveniri.
Salvianus Massiliensis HOME