monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, XV <<<     >>> XVII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput XVI

1 Hic nunc interrogo omnes qui sanae mentis sunt: Quis umquam crederet usque in hanc contumeliam Dei progressuram esse humanae cupiditatis audaciam, ut id ipsum in quo Christi iniuriam faciunt, dicant se ob Christi nomen esse facturos? O inaestimabile facinus et prodigiosum! Quid non ausae sint improbae mentes! Armant se ad latrocinandum per Christi nomen, auctorem quodammodo sui sceleris Deum faciunt!
2 et cum interdictor ac vindex malorum omnium Christus sit, dicunt se scelus quod agunt agere pro Christo. Et de hostili iniquitate conquerimur, et paganicam barbariem peierare causamur! Quanto minore peccato illi per daemonia peierant, quam nos per Christum! Quanto minoris criminis res est Iovis nomen ludificare, quam Christi!
3 Ibi homo est mortuus, per quem iuratur; hic Deus vivus, qui peieratur. Ibi nec homo ullus; hic Deus summus. Hic cum maximi sacramenti sit deieratio, necesse est maximi sit reatus et peieratio; ibi cum prope nullum sit [ Codex Colbert. et veteres edit., Sacramentum. Sed Corbeiensis et editio Pithoeana habent uti nos edidimus.] iuramentum, nullum constat esse periurium. Nam cum Deus non sit per quem iuratur, non est periurium cum peieratur.
4 Denique qui vult scire quam verum sit, audiat beatum apostolum Paulum ipsa haec quae nos dicimus praedicantem. Sic quippe ait: Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur [Rom 3, 19]. Et iterum: Ubi, inquit, non est lex, nec praevaricatio [Rom. 4, 15]. Duabus his sententiis duas evidenter exposuit partes generis humani, extra legem positos, et in lege viventes. Qui sunt igitur nunc in lege positi?
5 Qui scilicet nisi Christiani, sicut ipse Apostolus fuit, qui de se ait: Sine lege Dei non sum, sed in lege sum Christi [I Cor. 9, 21]. Qui igitur sine lege Christi? Qui nisi pagani homines, legem dominicam nescientes? Et ideo de his dicit: Ubi non est lex, nec praevaricatio. [ Ita codex Corbeiensis. Colbertinus et editiones: Quo dicto.] Quo uno utique ostendit Christianos tantum, cum peccaverint, legis praevaricatores esse; paganos autem qui legem nesciunt, sine praevaricatione peccare, quia nullus potest eius rei praevaricator esse quam nescit. Nos ergo tantum praevaricatores divinae legis, qui, ut scriptum est [Rom. 2, 21, seqq.], legem legimus, et non facimus eam; ac per hoc nihil est aliud scientia nostra quam culpa, qui ad hoc tantummodo legem novimus ut maiore offensione peccemus: quia quod lectione et corde novimus, libidine ac despectione calcamus.
6 Et ideo rectissime apostolicum illud ad omnem dicitur Christianum: Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes [Rom. 23, 24]. Cuius ergo criminis rei sint Christiani, ex hoc uno intelligi potest, quia Dei nomen infamant. Et cum scriptum sit nobis ut omnia faciamus in gloriam Dei (I Cor.
7 X, 31), nos e diverso cuncta in Dei facimus iniuriam. Cumque ipse Salvator noster ad nos quotidie clamet: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant filii hominum opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est [Matth. 5, 16], nos ita vivimus econtrario ut filii hominum videant opera nostra mala et blasphement Patrem nostrum qui est in coelis.
Salvianus Massiliensis HOME