Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput XV
| 1 | Denique, ut de peccatis aliis nihil dicam, quis est omnino hominum saecularium, praeter paucos, qui non ad hoc semper Christi nomen in ore habeat ut peieret? Unde etiam pervulgatum hoc fere et apud nobiles et apud ignobiles sacramentum est: Per Christum quia hoc facio, Per Christum quia hoc ago, Per Christum quia nihil aliud dicturus sum, Per Christum quia nil aliud acturus sum. |
| 2 | Et quid plura? In id penitus deducta res est ut, sicut de paganis barbaris prius diximus, Christi nomen non videatur iam sacramentum esse, sed sermo. Nam in tantum apud plurimos nomen hoc parvi penditur, ut numquam minus cogitent quippiam facere quam cum se iurant per Christum esse facturos. |
| 3 | Et cum scriptum sit: Non nominabis nomen Domini Dei tui in vanum [Exod. 20, 7], in id reverentia Christi decidit, ut inter caeteras saeculi vanitates nihil iam pene vanius quam Christi nomen esse videatur. Denique multi non otiosas tantummodo res et aniles, sed etiam scelera quaedam se iurant per Christi nomen esse facturos. |
| 4 | Hic enim loquendi usus est talibus: Per Christum quia tollo illud, Per Christum quia caedo illum, Per Christum quia occido illum. Ad hoc res recidit, ut cum per Christi nomen iuraverint, putent se scelera etiam religiose esse facturos. Denique quid mihi ipsi evenerit dicam. Cum ante aliquantulum tempus, victus prece cuiusdam pauperis, praepotentiori cuidam supplicarem, obsecrans ne homini misero et egestuoso rem ac substantiam suam tolleret, ne subsidium et stipem quo paupertas illius nitebatur, auferret; tum ille, qui eius rebus siti rabida inhiaverat, ac praedam iam spe et cupiditate ardentissima devoraverat, respiciens ac vibrans in os meum truces oculos, utpote qui tolli sibi a me putaret quidquid ipse alteri non tulisset, nequaquam hoc quod peterem facere se posse respondit: quasi vero iussu aut scripto id sacro faceret quod penitus praeterire non posset. |
| 5 | Cumque ego causam qua hoc fieri non valeret quaererem, dixit rem violentissimam, et cui contradici penitus non deberet. Iuravi, inquit, per Christum res illius a me esse tollendas. Vide ergo an possim vel debeam non efficere, quod etiam interposito Christi nomine me dixi esse facturum. Tum ego, (quid enim amplius facerem, cui res tam iusta obtendebatur et sancta? |
| 6 | ) audita religiosissimi sceleris ratione, discessi. |