Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput XIV
| 1 | Remota ergo legis praerogativa, quae nos aut nihil omnino adiuvat, aut etiam iusta animadversione condemnat, vitam barbarorum atque nostrorum, studia, mores, vitia comparemus. Iniusti sunt barbari, et nos hoc sumus; avari sunt barbari, et nos hoc sumus; infideles sunt barbari, et nos hoc sumus; cupidi sunt barbari, et hoc nos sumus; impudici sunt barbari, et nos hoc sumus; omnium denique improbitatum atque impuritatum pleni sunt barbari, et nos hoc sumus. Sed responderi fortasse possit: Ergo si pares vitiositate barbaris sumus, cur non sumus etiam viribus pares? |
| 2 | Cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam invalidi quam nos sumus, illi esse deberent. Verum est, ac per hoc superest ut illi nocentiores sint qui infirmiores. Quomodo hoc probamus? Scilicet quia, ut superius locuti sumus, omnia ex iudicio Deum facere monstravimus. |
| 3 | Si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi Domini speculantur bonos et malos [Prov. 15, 3], et iuxta Apostolum, iudicium Dei est secundum veritatem in omnes malos [Rom. 2, 2], videmus nos qui non desinimus mala agere, ex iudicio iusti Dei poenas malitiae sustinere. Sed eadem, inquis, mala etiam barbari agunt, et tamen non sunt tam miseri quam nos sumus. |
| 4 | Hoc ergo interest, quod etsi eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen maiore offensione peccamus. Possunt enim nostra et barbarorum vitia esse paria; sed in his tamen vitiis necesse est peccata nostra esse graviora. Nam cum omnes, ut ante iam diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est, Francorum infidelis, Gepidarum inhumana, Chunorum impudica; omnium denique gentium barbarorum vita, vitiositas. |
| 5 | Sed numquid eumdem reatum habent illorum vitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alani quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Albani quam rapacitas Christiani? Si fallat Chunus vel Gepida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? |
| 6 | Si peieret Francus, quid novi faciet, qui periurium ipsum sermonis genus putat esse, non criminis? Et quid mirum si hoc barbari ita credunt, qui legem et Deum nesciunt, cum maior fere Romani nominis portio ita existimet, quae peccare se novit? Nam ut de alio hominum genere non dicam, consideremus solas negotiatorum et siricorum omnium turbas, quae maiorem ferme civitatum universarum partem occupaverunt, si aliud est vita istorum omnium quam meditatio doli et tritura mendacii, aut si non perire admodum verba aestimant quae nihil loquentibus prosunt. |
| 7 | Tantus apud hos Dei honor est prohibens etiam iusiurandum, ut singularem existiment fructum omnium periurium. Quid ergo mirum barbaros fallere, qui falsitatis crimen ignorant? Nihil enim contemptu agunt coelestium praeceptorum, praecepta Domini nescientes, quia non facit aliquid contra legem legis ignarus. Noster ergo hic peculiariter reatus est qui legem divinam legimus, et legalia semper scripta violamus, qui Deum nosse nos dicimus, et iussa illius ac praecepta calcamus; ac per hoc cum eum spernamus quem coli a nobis credimus atque iactamus, id ipsum quod cultus Dei videtur, iniuria est. |