| 1 | Sed scio plurimis intolerabile videri, si barbaris deteriores esse dicamur. Et quid facimus quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse videatur? Immo causam nostram hoc magis aggravat, si deteriores simus, et meliores nos esse credamus. Qui enim, inquit Apostolus, se existimat aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. |
| 2 | Opus autem suum probet homo [Gal. |
| 3 | His ergo omnibus, quantum ad legem divinam pertinet, dico nos sine comparatione meliores; quantum autem ad vitam et vitae acta, doleo ac plango esse peiores. Quamvis id ipsum tamen, ut ante iam diximus, non de omni penitus [ Id est, earum gentium quae Romano tum imperio parebant, sive intra Italiam, sive intra Galliam, Hispanias, Africam, aut caeteras Romani imperii provincias. Neque enim Romani populi appellatio apud Salvianum coercenda est ad urbem quam dicunt Romam, postquam universus orbis iure Romanae civitatis donatus est. Tum enim (ut Plinius ait lib. III, cap. 5) una in toto orbe cunctarum gentium patria facta est. Eleganter itaque Rutilius Numatianus: Fecisti patriam diversis gentibus unam: Profuit invictis te dominante capi. Neque audiendus Lacerda, qui lib. I Adversariorum sacror. cap. 1, existimat Romanum nomen apud Salvianum nomen esse religionis, non gentis, ac catholicos olim vocatos fuisse Romanos, ut ea nota distinguerentur ab haereticis. Nam et ipse Salvianus ait in pag. 96 innumeram fuisse multitudinem Romanorum haereticorum, uti mox dicebamus; et res ipsa clamat Salvianum, cum Romanos dicit, intelligere eos qui nondum excusserant iugum imperii Romani. ] Romani populi universitate dicamus. |
| 4 | Excipio enim primum omnes [ Id est, clericos monachos et omnino eos qui severius vitae institutum profitebantur, quos statim opponit saecularibus, tanquam genus hominum a stultitia saeculi remotum. Eadem distinctione utitur etiam infra pag. 108: Atque hoc videlicet laici tantummodo, non quidam etiam clericorum, saeculares tantummodo, non multi etiam religiosi. Et pag. 268: Nova quippe amentia tam saeculares quam etiam quosdam religionis professos incessit homines. Item pag. 282: Illud durius atque molestius, quod quidam, ut arbitror, filiorum tuorum sub religionis titulo a religione dissentiunt, et habitu magis saeculum reliquere quam sensu. Hieronymus in epistola ad Nepotianum de Vita clericorum: Nonnulli enim sunt ditiores monachi quam fuerant saeculares. Et in Epitaphio Nepotiani ad Heliodorum: Sint ditiores monachi quam fuerant saeculares. Iidem qui hic sub religiosorum nomine opponuntur saecularibus, sancti a Salviano dicuntur pag. 229: Sed dicit fortasse aliquis, non quidem debitores non esse sanctos, sed multo tamen maiora hominum saecularium esse debita, quorum sunt plura peccata. Sanctorum porro appellatione Salvianum comprehendere monachos ipse nos docet pag. 188: Ita igitur et in monachis, id est, sanctis Dei, Afrorum probatur odium.] religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares, aut si id nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles; caeteros vero aut omnes, aut pene omnes, magis reos esse quam barbaros. Hoc est autem deteriorem esse, magis reum esse. |
| 5 | Itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur, ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris iudicemur, videamus, ut dixi, aut quomodo, aut quibus barbaris. Ego enim praeter eos tantummodo Romanorum quos paulo ante nominavi, caeteros aut omnes, aut pene omnes, maioris reatus dico et criminosioris vitae esse quam barbaros. |
| 6 | Irasceris forsitan qui haec legis, et condemnas insuper quae legis. Non refugio censuram tuam. Condemna, si mentior; condemna, si non probavero; condemna, si id quod assero, non etiam Scripturas sacras dixisse monstravero. Igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus, nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. Vita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores; lege autem catholica sine comparatione meliores. Sed illud considerandum est, quia quod lex bona est, nostrum non est; quod autem male vivimus, nostrum est. |
| 7 | Et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si vita nostra et conversatio non est bona. Lex enim bona, muneris est Christi; vita autem non bona, criminis nostri. Immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus, et mali cultores sumus. Quin potius nec cultores, si mali: quia cultor dici non potest malus cultor. |
| 8 | Neque enim colit qui rem sanctam sancte non colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus. |