| 1 | Si ergo, inquiunt, respicit res humanas Deus, si curat, si diligit, si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? Cur vinci a barbaris patitur? Cur iuri hostium subiugari? Brevissime, ut iam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. Respiciamus enim ad turpitudines, ad flagitia, ad scelera illa [ Id est, Romani populi, ut dicet infra pag. 80, et Romani nominis, pag. 82.] Romanae plebis quae supra diximus, et intelligemus si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate vivamus. |
| 2 | Itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a Deo dicunt, quod miseri, quod imbecilles simus, quid meremur? Si enim in tantis vitiis, in tanta improbitate viventes, fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat quod non respiceret scelera Romanorum Deus, qui tam malos, tam perditos, beatos esse pateretur. |
| 3 | Cum vero tam vitiosos, tam improbos, infirmos et miserrimo esse iubeat, evidentissime patet, et aspici nos a Deo et iudicari, quia hoc patimur quod meremur. Sed mereri nos absque dubio non putamus; et hinc est quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. Maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae arrogantia. Inter multos siquidem eorumdem criminum reos nullus est criminosior quam qui se putat non criminosum. |
| 4 | Itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios iudicemus. Sed esto (inquit aliquis peccator et [ Corb., malissimus.] malignissimus) certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus; et hoc utique ipso manifestum est quod non respicit res humanas Deus, quia cum meliores simus, deterioribus subiugamur. |
| 5 | An meliores simus barbaris, iam videbimus. Certe, quod non est dubium, meliores esse debemus. Et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus. Criminosior enim culpa est, ubi honestior status. Si [ Iuvenalis: Omne animi vitium tanto conspectius in se Crimen habet quanto maior qui peccat habetur. ] honoratior est persona peccantis, peccati quoque maior invidia. |
| 6 | Furtum in omni quidem est homine malum facinus; sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona Cunctis fornicatio interdicitur; sed gravius multo est [ Hermannus, archiepiscopus Coloniensis, in Enchiridio vitae Christianae (quod edi solet cum canonibus concilii provincialis quod anno 1536 habuit idem archiepiscopus) titulo de Sacramento poenitentiae, haec inter caetera scribit: Ex persona delictum fit capitalius. Gravius peccat sacerdos aut princeps quam laicus aut privatus. Nugae in ore laici, ut inquit Hieronymus, nugae sunt; in ore sacerdotis blasphemia. Addi hic potest insignis locus ex epistola 84 S. Leonis: Sacerdotum enim tam excellens est electio, ut haec quae in aliis membris Ecclesiae non vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita. Vide sanctum Gregorium lib. VII, indict. 2, epist. 117.] si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. Ita et nos qui Christiani et catholici esse dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, gravius erramus. |
| 7 | Atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. Ubi sublimior est praerogativa, maior est culpa. Ipsa enim errores nostros religio quam profitemur, accusat. Criminosior est eius impudicitia, qui promiserit castitatem. [ Codex Colbert. et veteres editiones, foedior inebriator.] Foedius inebriatur, sobrietatem fronte praetendens. Nihil est philosopho turpius vitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem quam vitia in se habent, sapientiae [ Idem codex et veteres edit., nomen.] nomine plus notatur. |
| 8 | Et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam magnae professionis nomine vivimus, et positi in religione peccamus. |