monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17 > 4 > 11
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, X <<<     >>> XII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput XI

1 Cum ergo haec a nobis deberi Domino satis certum sit, videamus quid pro his cunctis reddimus; quaeve demus. Quid scilicet nisi totum illud quod supra diximus, quidquid indecens, quidquid indignum, quidquid ad iniuriam Dei pertinens, actus improbos, mores flagitiosos, ebrietates, comessationes, cruentas manus, foeditates libidinis, [ Legendum forte, rabidas cupiditates.] rapidas cupiditates, et quidquid illud est quod plus potest conscientia habere quam sermo.
2 Quae enim, inquit Apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere [Ephes. 5, 12]. Nec solum hoc. Nam hoc vetus est, et tam praesentium temporum quam praeteritorum: Illud gravius et lugubrius, quod peccatis veteribus nova addimus, nec solum nova, sed quaedam paganica ac prodigiosa et in ecclesiis Dei ante non visa; iactantes scilicet profanas in Deum voces, et contumeliose blasphemantes, dicentes Deum incuriosum, Deum non intendentem, Deum negligentem, Deum non gubernantem, ac per hoc et immisericordem et impraestabilem, inhumanum, asperum, durum. Nam qui non respiciens et incuriosus et negligens esse dicitur, quid superest nisi ut asper et durus et inhumanus esse dicatur? O caecam impudentiam! o sacrilegam temeritatem!
3 Non sufficit enim nobis quod peccatis innumerabilibus involuti, rei in omnibus Deo sumus, nisi etiam accusatores Dei simus. Et quae, rogo, homini spes erit, qui ipsum accusat iudicem iudicandus?
Salvianus Massiliensis HOME