monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6 > 11 > 12 > 21 > 10 > 13 > 17 > 4 > 11 > 11 > 12 > 19 > 2 > 10
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, IX <<<     >>> XI

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput X

1 Hoc est ergo illud quod supra dixi, quia plus nos amat Deus quam filium pater. Evidens quippe res est quod super affectum filiorum nos Deus diligit, qui propter nos filio suo non pepercit. Et quid plus? Addo, et hoc filio iusto, et hoc filio unigenito, et hoc filio Deo. Et quid dici amplius potest? Et hoc pro nobis, id est, pro malis, pro iniquis, pro impiissimis. Quis aestimare hunc erga nos Dei amorem queat, nisi quod iustitia Dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non possit?
2 Nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis servis filium bonum [ Codex Colbert., occidisset tantum.] fecisset occidi. Sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis. Dei virtus est, quod ita intelligi ab homine magnitudo iustitiae suae non potest, ut quantum ad imbecillitatem humanam pertinet, pene iniustitiae speciem magnitudo iustitiae habere videatur. Et ideo Apostolus, ad indicandam nobis aliquatenus divinae misericordiae immensitatem, sic ait: Ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est?
3 Vix enim pro iusto quis moritur [Rom. 5, 6, 7]. Ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem Dei. Nam si vix ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probavit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. Sed cur hoc fecerit Dominus, statim in subditis docet dicens: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis.
4 Nam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum [Rom. 5, 8, 9]. Hoc ipso ergo commendat, [ Codex Colbert., ab impiis. Editiones Brassicani et Galesinii, ob impios.] quia pro impiis mortuus est. Maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. Idcirco itaque ait: Commendat suam charitatem Deus in nobis. Quomodo commendat? Scilicet quia non merentibus praestat.
5 Si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non videbatur quae non debuerat praestitisse, sed quae debuerat reddidisse. Quid ergo nos pro his omnibus retribuimus, vel potius quid retribuere debemus? Primum scilicet illud quod beatissimus propheta ei debere se et redditurum esse testatur dicens: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
6 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo [Psal. 115, 12, 13]. Prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus, ac pro eo qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes; tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. Quo fit ut etiam si mortem suscipiamus, debitum tamen non exsolvamus. Sed tamen quia maius referre non possumus, totum reddere videmur, si totum quod possumus [ Haec est editio Brassicani et Galesinii. Codex Corbeiensis habet reddere reddamus, Colbert., redhibere reddamus.] reddere curamus.
7 Itaque prima, ut dixi, haec [ Codex Colbert., redhibitio.] retributio est. Secunda autem, ut si debitum morte non solvimus, vel amore solvamus. Nam ipse Salvator ideo, ut ait Apostolus, moriendo pro nobis commendare voluit omnibus charitatem suam, ut nos ad reddendam pietatem [ Codex Colbert., Tanta vicissitudine pietatis suae traheret. Vox exemplo illic deest. Codicem suum et veteres editiones secutus est Pithoeus. Nos codicem Corbeiensem.] tantae vicissitudinis pietatis suae traheret exemplo.
8 Et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalybem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est, summa et clarissima regnorum coelestium gemma, hoc scilicet voluit ut dum se licet durissimis nobis descendens de coelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoveret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia, intelligeremus quid nos pro Domino tam bono facere conveniret, cum ille pro malis servis tanta fecisset, et compleretur hoc quod Apostolus dicit, ut mortificaremur charitate illius tota die, et neque tribulatio, neque angustia, neque persecutio, neque fames, neque nuditas, neque gladius posset nos separare a charitate [ Ita codex Corbeiensis. Colbertinus et editiones habent Christi.] Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro [Rom. 8, 36].
Salvianus Massiliensis HOME