monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, VIII <<<     >>> X

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput IX

1 Sed nulli sunt, inquit aliquis, illorum exitu digni, quia nulli illorum impuritatibus comparandi. Verum fortasse istud sit. Attamen quid facimus, quod Salvator ipse omnes qui Evangelium suum spreverint, peiores esse memoravit? Denique ad Capharnaum sic ait: Si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forsitan mansissent usque in hunc diem.
2 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi [Matth. 11, 23, 24]. Si Sodomitas minus esse dicit damnabiles quam cunctos Evangelia negligentes, certissima ergo ratio est qua et nos, qui in plurimis Evangelia negligimus, peius timere aliquid debeamus; praesertim cum usitatis iam et [ Codex Colbert., quando facilioribus.] quasi familiaribus malis contenti esse nolimus.
3 Non sufficiunt enim multis consuetudinarii reatus, non sufficiunt lites, non calumniae, non rapinae, non sufficiunt vinolentiae, non sufficiunt comessationes, non sufficiunt falsitates, non sufficiunt periuria, non sufficiunt adulteria, non sufficiunt homicidia, non sufficiunt denique cuncta ista, etsi atrocitate inhumanissima, re tamen ipsa ad humanas iniurias pertinentia, nisi blasphemas furiosarum mentium manus iniiciant etiam in Deum.
4 Posuerunt enim, sicut de impiis scriptum est, Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transiit supra terram, et dixerunt: Quomodo scibit Deus, et si est scientia in excelso [Psal. 72, 9, 11]? Et illud: Non videbit nec intelliget Deus Iacob [Psal. 93, 7]. Ad quos utique tales rectissime propheticum illud referri potest: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus [Psal. 52, 1]. Nam qui nihil aspici a Deo affirmant, prope est ut cui aspectum adimunt, etiam [ Legerem lubenter subsistentiam. Verum haec duo vocabula facile permutantur in veteribus libris.] substantiam tollant, et quem dicunt omnino nil cernere, dicant etiam omnino non esse.
5 Et quidem licet nullum admodum malum facinus ratione subsistat, quia rationi non possunt scelera coniungi, nullum tamen est, ut puto, vel inrationabilius vel insanius. Quid enim tam furiosum est quam ut aliquis, cum Deum creatorem rerum omnium non neget, gubernatorem neget, et cum factorem esse fateatur, dicat negligere quae fecit?
6 Quasi vero haec ei faciendorum omnium cura fuerit, [ Sic Hrabanus redarguens episcopos qui chorepiscopos deprimebant, quos ipsi ordinaverant, ait in libro de Chorepiscopis: Ad quid ergo invocatur Spiritus sanctus ab episcopo ordinatore ut sanctificationem personae ordinandae tribuat, si ipse invocator et ordinator post consecrationem, quam rite peregit, mox reprehenderit? Numquid Deum inridet, cuius donum poscit, cum postea ipsum donum spreverit?] ut negligeret quae fecisset. Ego autem in tantum eum curam creaturarum suarum habere dico, ut probem priusquam etiam crearet habuisse. Res quippe ipsa hoc evidenter ostendit. Nihil enim fecerat, nisi curam faciendi habuisset ante quam faceret, praesertim cum etiam in ipso humano genere nullus sit ferme hominum tam hebes qui ad hoc aliquid agat atque perficiat, ut perfecta non curet.
7 Nam et qui agrum excolit, ad hoc colit ut culta conservet. Et qui vineam plantat, ad hoc plantat ut plantata custodiat. Et qui initia gregum praeparat, ad hoc parat ut curam multiplicandis gregibus impendat. Et qui domum aedificat vel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habet, iam tamen ipsa quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur.
8 Et quid de homine hoc loquar, cum etiam minima animalium genera futurarum rerum affectu omnia agant? Formicae in subterraneis latibulis varia frugum genera condentes, ad hoc cuncta contrahunt ac reponunt, quia affectu vitae suae diligunt quae recondunt. Apes, cum fundamina [ Codex Colbert., mellis.] favis ponunt, vel cum e floribus natos legunt, qua causa vel thymum iam nisi studio et cupiditate mellis, vel flosculos quosdam nisi futurae sobolis charitate sectantur?
9 Deus ergo, qui etiam minimis animantibus hunc affectum proprii operis inseruit, se tantummodo solum creaturarum suarum amore privavit, praesertim cum omnis in nos rerum bonarum amor ex illius bono amore descenderit? Ipse est enim fons et origo cunctorum, et quia in in ipso, ut scriptum est, et vivimus et movemur et sumus (Act.
10 XVII, 28), ab ipso utique affectum omnem quo [ Pignorum vocabulo Salvianus liberos ut plurimum intelligit, veluti pag. 110, 172, 188, 199, 209, 212, 252, 254, 260, 264. Interdum tamen accipit pro illis qui chari nobis sunt pro parentibus, fratribus ac similibus, ut in pag. 254.] pignora nostra amamus, accepimus. Totus namque mundus et totum humanum genus pignus est Creatoris sui. Et ideo ex hoc ipso affectu quo amare nos fecit pignora nostra, intelligere nos voluit quantum ipse amaret pignora sua. Sicut enim, ut legimus, invisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom.
11 I, 20), ita amorem erga nos suum per eum quem nobis erga nostros dedit amorem, voluit intelligi. Et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in coelo et in terra a se ipso voluit nominari [Ephes. 3, 15], sic a nobis patris in se affectum voluit agnosci. Et quid dicam patris? immo potius plus quam patris. Probat quippe hoc vox Salvatoris in Evangelio dicentis: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum daret pro mundi vita [Ioan. 3, 16]. Sed et Apostolus dicit: Deus, inquit, Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
12 Quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit [Rom. 8, 32]?
Salvianus Massiliensis HOME



Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9