monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, VII <<<     >>> IX

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput VIII

1 Quis ergo est causationis locus? Quamlibet aspera et adversa patiamur, minora patimur quam meremur. Quid querimur quod dure agat nobiscum Deus? Multo nos cum Deo durius agimus. Exacerbamus quippe eum impuritatibus nostris, et ad puniendos nos trahimus invitum. Cumque eius naturae sit mens Dei atque maiestas, ut nulla iracundiae passione moveatur, tanta tamen in nobis peccatorum exacerbatio est, ut per nos cogatur irasci.
2 Vim, ut ita dixerim, facimus pietati suae, ac manus quodammodo afferimus misericordiae suae. Cumque eius benignitatis sit ut velit nobis iugiter parcere, cogitur malis nostris scelera quae admittimus vindicare. Ac sicut illi solent qui munitissimas urbes obsident, aut firmissimas arces urbium capere et subruere conantur, omnibus absque dubio eas et telorum et machinarum generibus oppugnant, ita nos ad expugnandam misericordiam Dei omni peccatorum immanium scelere, quasi omni telorum genere pugnamus et iniuriosum nobis Deum existimamus, cum ipsi iniuriosissimi Deo simus. Omnis siquidem Christianorum omnium culpa, divinitatis iniuria est.
3 Nam cum illa quae facere a Deo vetamur admittimus, vetantis iussa calcamus; ac per hoc impie in calamitatibus nostris severitatem divinam accusamus. Nos quippe nobis accusandi sumus. Nam cum ea quibus torqueamur admittimus, ipsi tormentorum nostrorum auctores sumus. Quid ergo de poenarum acerbitate querimur? Unusquisque nostrum ipse se punit.
4 Et ideo illud propheticum ad nos dicitur: Ecce omnes vos ignem accenditis, et vires praebetis flammae: ingredimini in lucem ignis vestri et flammae quam accendistis [Isai. 50, 2]. Totum namque humanum genus hoc ordine in poenam aeternam ruit, quo Scriptura memoravit. Primum enim ignem accendit, postea vires ignibus praebet, postremo flammam ingreditur quam paravit.
5 Quando igitur primum sibi homo aeternum accendit ignem? Scilicet cum primum peccare incipit. Quando autem vires ignibus praebet? Cum utique peccatis peccata cumularit. Quando vero ignem aeternum introibit? Quando inremediabilem iam malorum omnium summam crescentium delictorum nimietate compleverit, sicut Salvator noster ad Iudaeorum principes ait: Implete mensuram patrum vestrorum, serpentes, progenies viperarum [Matth. 23, 32, 33]. Non longe a plenitudine peccatorum erant, quibus ipse dicebat Dominus ut peccata complerent.
6 Ideo absque dubio, ut quia digni iam salute non essent, implerent iniquitatum numerum quo perirent. Unde etiam cum lex vetus peccata Amorrhaeorum completa esse memorasset, sic locutos esse ad sanctum Loth angelos refert: Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac. Delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos [Gen. 19, 12, 13]. Diu profecto flagitiosissimus ille populus ignem illum accenderat quo peribat.
7 Et ideo completis iniquitatibus suis, arsit flammis criminum suorum. Tam male enim de Deo meruit, ut gehennam quae in futuro iudicio erit, etiam in hoc saeculo sustineret.
Salvianus Massiliensis HOME