monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, VI <<<     >>> VIII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput VII

1 Iam vero illud quale, quam sanctum, quod si quis ex nobilibus converti ad Deum coeperit, statim honorem nobilitatis amittit? Aut quantus in Christiano populo honor Christi est, ubi religio ignobilem facit? Statim enim ut quis melior esse tentaverit, deterioris abiectione calcatur; ac per hoc omnes quodammodo mali esse coguntur, ne viles habeantur.
2 Et ideo non sine causa Apostolus clamat: Saeculum totum in malo positum est [I Ioan. 5, 19]. Et verum est. Merito enim totum esse in malo dicitur, ubi boni locum habere non possunt. Siquidem ita totum iniquitatibus plenum est, ut aut mali sint qui sunt in illo, aut qui boni sunt, multorum persecutione crucientur. Itaque, ut diximus, si honoratior quispiam religioni se applicuerit, illico honoratus esse desistit.
3 Ubi enim quis [ Hinc illa adversus Tertullianum querela, qui a toga ad pallium et (ut Salvianus ait pag. 241) ad philosophiam religionis transierat. Sed quid sibi vult illud quod Salvianus ait, eos qui se Religioni applicabant, vestem mutare consuevisse? An monachi illorum temporum aliqua peculiari veste discernebantur a caeteris hominibus? Vide Salvian. pag. 108 et quae annotantur infra ad pag. 386 et seq.] mutaverit vestem, mutat protinus dignitatem; si fuerit sublimis, fit despicabilis; si fuerit splendidissimus, fit vilissimus; si fuerit totus honoris, fit totus iniuriae. Et mirantur mundani quidam et infideles, si offensam Dei aut iracundiam perferunt, qui Deum [ Id est, in iis qui convertuntur ad Deum, ut dixit paulo ante. Vide pag. 108.] in sanctis omnibus persequuntur?
4 Perversa enim sunt et in diversum cuncta mutata. Si bonus est quispiam, quasi malus spernitur, si malus est, quasi bonus honoratur. Nihil itaque mirum est si deteriora quotidie patimur, qui deteriores quotidie sumus. Et nova enim quotidie homines mala faciunt, et vetera non relinquunt. Surgunt recentia crimina, nec repudiantur antiqua.
Salvianus Massiliensis HOME