monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 1 > 15 > 3 > 1 > 15 > 18 > 6 > 18 > 1 > 1 > 6
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, V <<<     >>> VII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput VI

1 Non dubito ex iis plurimos qui aut sunt nobiles, aut videri nobiles volunt, superbe et aspernanter accipere, quod dum consideramus haec talia quae locuti sumus, minus flagitiosos diximus servos quosdam esse quam dominos. Sed cum hoc ego non de omnibus, sed de his qui tales sunt praedicaverim, nullus irasci omnino debet qui nequaquam se talem esse cognoscit; [ Tacitus: Nam quae spreta exolescunt, si irascare, agnita videntur.] ne hoc ipso quod irascitur, de coetu ipsorum esse videatur. Quin potius quicumque ex nobilibus haec male horrent, irasci talibus debent, quod facinoribus sordidissimis nobilitatis nomen infament: quia licet hi qui tales sunt omnem gravent populum Christianum, specialiter tamen illos sordibus suis polluunt, quorum pars esse dicuntur.
2 Diximus itaque nobiles quosdam esse servis deteriores. Diximus utique et improbabiliter diximus, nisi quod diximus comprobamus. Ecce enim ab hoc scelere vel maximo prope omnis servorum numerus immunis est. Numquid enim aliquid ex servis turbas concubinarum habet, numquid multarum uxorum labe polluitur, et canum vel suum more tantas putat coniuges suas esse, quantas potuerit libidini subiugare?
3 [ Codex Colbertinus: Sed ad hoc responderi potest.] Sed responderi videlicet ad haec potest, quod facere servis ista non liceat. Nam profecto facerent, si liceret. Credo. Sed quae fieri non video, quasi facta habere non possum. [ Idem codex et hic et paulo post habet quantumlibet.] Quamlibet enim in eis improbae mentes, quamlibet male cupidates sint, nullus pro eo quod non admittit scelere punitur.
4 Malos esse servos ac detestabiles satis certum est. Sed hoc utique ingenui ac nobiles magis exsecrandi, si in statu honestiore peiores sunt. Quo fit ut ad illum perveniri exitum rei huius necesse sit, non ut servi sint a reatu nequitiae suae absolvendi, sed ut plurimi divites magis sint servorum comparatione damnandi.
5 Nam illud latrocinium ac scelus quis digne eloqui possit, quod cum Romana respublica vel iam mortua, vel certe extremum spiritum agens, in ea parte qua adhuc vivere videtur, tributorum vinculis quasi praedonum manibus strangulata moriatur, inveniuntur tamen plurimi divitum quorum tributa pauperes ferunt? hoc est, inveniuntur plurimi divitum quorum tributa pauperes necant.
6 Et quod inveniri dicimus plurimos, timeo ne verius diceremus omnes. Tam pauci enim mali huius expertes sunt, si tamen ulli sunt, ut in ea parte qua multos diximus, omnes pene divites reperire possimus. Ecce enim remedia pridem nonnullis urbibus data quid aliud egerunt quam ut divites cunctos immunes redderent, miserorum tributa cumularent; illis ut demerentur vectigalia vetera, istis ut adderentur nova; illos ut decessio etiam minimarum functionum locupletaret, istos ut accessio maximarum affligeret; illi ut eorum quae leviter ferebant imminutione ditescerent, isti ut eorum quae iam ferre non poterant multiplicatione morerentur; ac sic remedium illud alios iniustissime erigeret, alios iniustissime necaret; aliis esset sceleratissimum praemium, aliis sceleratissimum venenum: Unde advertimus quod nihil esse et divitibus sceleratius potest, qui remediis suis pauperes perimunt, et nihil pauperibus infelicius quos etiam illa quae pro remedio cunctis dantur occidunt.
Salvianus Massiliensis HOME