monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, IV <<<     >>> VI

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput V

1 Sed evagati longius sumus, dolore compulsi. Ergo, ut ad superiora redeamus, quid est in quo non servilibus vitiis etiam nobiles polluantur, nisi forte ideo quia illa quae in servis peccata puniunt, ipsi quasi licita committunt? Denique ad has pervasiones, quas, ut supra dixi, nobiles agunt, servus nec aspirare permittitur. Quamvis mentiar. Quidam enim ex servis nobiles facti, aut paria aut maiora fecerunt.
2 Sed hoc tamen imputari servis nequaquam potest, quod quibusdam servilis conditio tam feliciter cessit. Homicidia quoque in servis rara sunt, terrore ac metu mortis; in divitibus assidua, spe ac [ Lupus Ferrariensis in libro de tribus Quaestionibus pag. 210: Spes impunitatis magna est peccandi illecebra. Vide quae nos illic annotavimus.] fiducia impunitatis. Nisi forte iniqui sumus, hoc quod divites faciunt ad peccatum referendo, quia illi cum [ Sibi enim id licere domini putabant propter vim potestatis herilis, ut pluribus docet Rittershusius. Aliter Germani, apud quos, ut Tacitus scribit, verberare servum ac vinculis et opere coercere, ratum. Occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune.] occidunt servulos suos, ius putant esse, non crimen.
3 Nec hoc solum, sed eodem privilegio etiam in exercendo impudicitiae coeno abutuntur. Quotus enim quisque est divitum connubii sacramenta conservans, quem non libidinis furor rapiat in praeceps, cui non domus ac familia sua scortum sit, et qui non, in quamcumque personam cupiditatis improbae calor traxerit, mentis sequatur insaniam?
4 secundum illud scilicet quod de talibus dicit sermo divinus: Equi insanientes in feminas facti sunt [Ier. 5, 8]. Quid enim aliud quam de se dictum hoc probat, qui totum pervadere vult concubitu quidquid concupierit aspectu? Nam de concubinis quippiam dici forsitan etiam iniustum esse videatur, quia hoc in comparatione supra dictorum flagitiorum quasi genus est castitatis, uxoribus paucis esse contentum, et intra certum coniugum numerum frenos libidinum continere.
5 Coniugum dixi, quia ad tantam res impudentiam venit, ut ancillas suas multi uxores putent. Atque utinam sicut putantur esse quasi coniuges, ita solae haberentur uxores! Illud magis tetrum ac detestabile, quod quidam matrimonia honorata sortiti, alias sibi rursum servilis status coniuges sumunt, deformantes sancti connubii honorem per degeneris contubernii vilitatem, non erubescentes maritos se fieri ancillarum suarum, praecipitantes fastigia nobilium matrimoniorum in cubilia obscena servarum: digni prorsus etiam illarum statu, quarum se putant dignos esse consortio.
Salvianus Massiliensis HOME