monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, III <<<     >>> V

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput IV

1 Sed quid ego tam minute et quasi allegorice de hoc loquor, cum facinoribus apertissimis non furta tantum divitum, sed latrocinia comprobentur? Quotus quisque enim iuxta divitem non pauper [ Haec lectio visa est sanior quam Pithoeana, quae sic habet: Quotus quisque enim iuxta divitem pauper aut intactus aut tutus est? Nostram adiuvat quod in ora Pithoeanae editionis annotatum est alibi legi, auctus aut statutus. Quae est lectio codicis Colbertini.] aut actu aut statu est? Siquidem pervasionibus praepotentum aut sua homines imbecilli, aut etiam se ipsos cum suis pariter amittunt.
2 Ut non immerito de utriusque personis sacer sermo testatus sit dicens: Venatio leonis, onager in eremo: sic pascua sunt divitum pauperes [Eccli. 13, 23]. Quamvis tyrannidem hanc non pauperes tantum, sed pene universitas patiatur generis humani. Quid est enim aliud dignitas sublimium quam proscriptio civitatum, aut quid aliud quorumdam quos taceo, [ Sidonius lib. I, epist. 7, de Arvando loquens: Praefecturam primam gubernavit cum magna popularitate, consequentemque cum maxima populatione. Vide rursum eumdem Sidonium lib. II, epist. 1.] praefectura quam praeda?
3 Nulla siquidem maior pauperculorum est depopulatio, quam potestas. Ad hoc enim [ Sic Innocentius IV, in epistola scripta ad archiepiscopum Narbonensem et ad episcopum Helenensem, quae edita est in additione ad caput 17 lib. VIII de Concordia sacerdotii et imperii: Feruntur etiam quidam esse Ballivi, praepositi, et officiales eorum qui multo charius solito sua emunt officia, spem damnabilis lucri ponentes in servitiis seu exactionibus quae ab Ecclesiis, hominibus earum, et personis ecclesiasticis extorquent quodammodo violenter. Vide hoc loco Rittershusium.] honor a paucis emitur, ut cunctorum vastatione solvatur. Quo quid esse indignius, quid iniquius potest? Reddunt miseri dignitatum pretia quas non emunt. Commercium nesciunt, et solutionem sciunt. Ut pauci illustrentur, mundus evertitur. Unius honor, orbis excidium est. Denique sciunt hoc Hispaniae, quibus solum nomen relictum est. [ Haud scio an uspiam alibi Africa dicatur in numero plurali. Sed Salvianus, qui sciebat sex in Africa provincias esse, plurali sibi numero utendum putavit ut omnes significaret.] Sciunt Africae, quae fuerunt. Sciunt Galliae devastatae, sed non ab omnibus, et ideo in paucissimis adhuc angulis vel tenuem spiritum agentes, quia eas interdum paucorum integritas aluit, quas multorum rapina vacuavit.
Salvianus Massiliensis HOME