monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, II <<<     >>> IV

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput III

1 Sed non eadem, inquit aliquis ex divitibus, non eadem nos agimus quae servi agunt. Ex servis enim fures ac fugitivi sunt, ex servis gulae ac ventri iugiter servientes. Verum est esse haec vitia servorum. Sed plura tamen sunt ac maiora dominorum, quamvis non omnium. Excipiendi enim quidam sunt, sed paucissimi: quos ideo non nomino, ne non tam eos nominando laudare, quam alios non nominando videar publicare.
2 Ac primum servi, si fures sunt, ad furandum forsitan egestate coguntur: quia etiamsi eis stipendia usitata praestentur, consuetudini haec magis quam sufficientiae satisfaciunt; et ita [ Id est, stipendium quod servis dari consuevit.] implent canonem quod non explent satietatem; ac per hoc culpam ipsam inopia minus culpabilem facit, quia excusabilis furti reus est qui ad furtum cogi videtur invitus. Nam et Scriptura ecclesiastica quasi subexcusare quodammodo miserorum omnium noxas videtur dicens: Non grandis est culpae cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam [Prov. 6, 30]. [ Verba haec videntur esse superflua, et sapiunt glossema. Verum exstant in omnibus antiquis codicibus et editionibus.] In Salomone. Furatur ut expleat animam suam, ac per hoc non satis a nobis accusandi sunt qui divino sermone excusantur.
3 Quod autem de furtis servorum dicimus, hoc etiam de fuga; immo hoc rectius de fuga, quia ad fugam servos non miseriae tantum, sed etiam supplicia compellunt. Pavent quippe actores, pavent [ Admonet Rittershusius hoc loco Salvianum innuere quoddam servorum genus qui compescendae conservorum suorum garrulitati praepositi erant, silentiarii videlicet ob hoc dicti quod silentium caeteris imperarent.] silentiarios, pavent procuratores: prope ut inter istos omnes nullorum minus servi sint quam dominorum suorum: ab omnibus caeduntur, ab omnibus conteruntur.
4 Quid amplius dici potest? Multi servorum [ Iuretus in Miscellaneis ad Symmachum lib. X, epist. 10, contendit legendum esse, a dominis suis.] ad dominos suos confugiunt, dum conservos timent. Unde illorum fugam non tam ad eos debemus referre qui fugiunt, quam ad eos qui fugere compellunt. Vim patiuntur infelicissimi. Famulari optant, et fugere coguntur. Discedere a servitio dominorum suorum omnino nolunt, et conservorum suorum crudelitate non permittuntur ut serviant. Mendaces quoque esse dicuntur. Ad mendacium nihilominus atrocitate praesentis supplicii coarctantur.
5 Siquidem dum tormentis se volunt eximere, mentiuntur. Quid autem mirum est si positus in metu servus mentiri mavult quam flagellari? Accusantur etiam gulae et ventris avidi. Nec hoc novum est. Magis desiderat saturitatem, qui famem saepe toleravit. Sed esto, non perferat famem panis. famem certe perfert deliciarum; et ideo ignoscendum est si avidius expetit quod ei iugiter deest. Tu vero nobilis, tu vero dives, qui [ Haec est lectio libri Corbeiensis. Colbertinus et editiones, omnibus.] immanibus bonis affluis, qui hoc ipso Deum sanctis operibus honorare plus debes quod beneficiis illius sine cessatione perfrueris; videamus si actus, non dico sanctos, sed vel innoxios habes.
6 Et quis, ut superius dixi, divitum, praeter paucos, non cunctis criminibus infectus est? Et quod paucos excipio, utinam plures atque omnes excipi liceret. Salus erat omnium, innocentia plurimorum. Neque ego nunc de ullo dico, nisi de eo tantum qui in se id quod dico esse cognoscit. Si enim extra conscientiam suam sunt quaecumque dico, nequaquam ad iniuriam eius spectant cuncta quae dico.
7 Si autem in se esse novit quae loquor, non a mea sibi hoc lingua dici aestimet, sed a conscientia sua. Ac primum ut de vitiis servilibus dicam, si fugitivus est servus, fugitivus es etiam tu dives ac nobilis. Omnes enim Dominum suum fugiunt, qui legem Domini derelinquunt. Quid ergo, dives, culpas in servo? hoc facis quod et ille.
8 Ille fugitivus est domini sui, et tu tui. Sed hoc culpabilior tu quam ille, quia ille fugit forsitan malum dominum, et tu bonum. Incontinentiam quoque ventris in servo arguis. In illo rara est per indigentiam, in te quotidiana per copiam. Vides ergo apostolica sententia te potissimum verberari, immo te solum, quia in quo alium iudicas, temetipsum condemnas.
9 Eadem enim agis quae iudicas: immo non eadem, sed maiora multo ac nequiora. In illo quippe etiam infrequentem ventris intemperantiam punis, et tu assidua cruditate distenderis. Furtum quoque, ut putas, servile vitium est. Et tu furtum, dives, facis, quando a Deo vetita praesumis: omnes siquidem furta faciunt, qui inlicita committunt.
Salvianus Massiliensis HOME