monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 2
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, I <<<     >>> III

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput II

1 Sed dicet aliquis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. Ostende mihi sine operibus fidem tuam, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam [Iac. 2, 18]. Quo utique hoc indicat, actus bonos Christianae fidei quasi testes esse: quia Christianus nisi opera bona fecerit, fidem suam penitus approbare non possit, ac per hoc quod probare non valeat quia sit, sic omnino habendum esse quasi non sit.
2 Nam quam pro nullo hoc habendum existimaret, in subditis statim ipse demonstrat dicens ad Christianum: Tu credis quia unus est Deus. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt [Iac. 2, 19]. Consideremus quid voluerit hoc loco Apostolus dicere; nec irascamur divinis testimoniis, sed acquiescamus; nec contradicamus, sed proficiamus.
3 Tu credis, inquit ad Christianum sermo divinus, quod Deus unus est. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt. Nunquid erravit Apostolus, ut hominis Christiani fidem daemoni compararet? Non utique. Sed ostendere illud volens quod supra dictum est, quia sine operibus bonis nihil sibi per fidei supercilium usurpare deberet, [ Haec est lectio codicis Corbeiensis. Nam Pithoeus habebat: Usurpare deberet. Idcirco autem a daemon. Nemo non videt, opinor, saniorem esse lectionem codicis Corbeiensis.] idcirco ait et a daemonibus Deum credi: scilicet ut sicut daemones, cum Deum credant, tamen in perversitate perdurant, ita et quosdam homines quasi credulitatem daemoniacam habere, qui cum se Deum credere asserant, tamen a malo opere non cessant.
4 Subiungit autem ad pudorem et condemnationem hominum peccatorum, non credere solum daemones Dei nomen, sed etiam timere et contremiscere: hoc est dicere: Quid tibi blandiris, o homo, quisquis es, credulitate, quae sine timore atque obsequio Dei nulla est? aliquid plus daemones habent. Tu enim unam rem habes tantummodo, illi duas. Tu credulitatem habes, non habes timorem; illi credulitatem habent pariter et timorem.
5 Quid miraris ergo si caedimur? Quid miraris si castigamur, si in ius hostium tradimur, si infirmiores omnibus sumus? Sive miseriae nostrae, sive infirmitates, sive eversiones, sive captivitates et pene improbae servitutes, testimonia sunt mali servi et boni domini. Quomodo mali servi? quia patior, scilicet vel ex parte, quod mereor. Quomodo boni domini?
6 quia ostendit quid mereamur, etsi non inrogat quae mereamur. Clementissima enim ac benignissima castigatione mavult nos corrigere quam perire. Nos siquidem, quantum ad crimina nostra pertinet, lethalibus suppliciis digni sumus. Sed ille plus misericordiae tribuens quam severitati, mavult nos clementis censurae temperamento emendare, quam plaga iustae [ Codex Colbert., coertionis incidere.] coercitionis occidere. Ingratum nobis esse quod caedimur, satis certus sum; sed quid miramur si peccantes nos Deus verberat, cum ipsi peccantes servulos verberemus?
7 Iniusti iudices sumus: homunculos nos flagellari a Deo nolumus, cum ipsi conditionis nostrae homines flagellemus. Sed nec miror quod tam iniqui in hac re sumus. Natura in nobis et nequitia servilis est. Volumus delinquere, et nolumus verberari. Ipsi in nobis mores sunt qui in servulis nostris: omnes volumus impune peccare. Denique, si mentior, cunctos consulo.
8 Nego ullum esse, quamlibet magni criminis reum, qui se acquiescat debere torqueri. Hinc ergo cognosci potest quam inique ac pravissime aliis severissimi sumus, nobis indulgentissimi; aliis asperi, nobis remissi. In eodem crimine punimus alios, nos absolvimus. Intolerabilis prorsus et contumaciae et praesumptionis. Nec agnoscere volumus in nobis reatum, et audemus de aliis usurpare iudicium.
9 Quid esse iniustius nobis aut quid perversius potest? Id ipsum scelus in nobis probabile esse ducimus, quod in aliis severissime vindicamus. Et ideo non sine causa ad nos Apostolus clamat: Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas. In quo enim alium iudicas, te ipsum [ Ita prorsus codex Corbeiensis et Colbert., cum editio Pithoei haberet iudicas. Existimabat autem Rittershusius hic legendum esse condemnas. Repetit infra Salvianus pag. 65, 66.] condemnas; eadem enim agis quae iudicas [Rom. 2, 1].
Salvianus Massiliensis HOME