monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 1 > 15 > 3 > 1 > 15 > 18 > 6 > 18 > 1
>>> Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, II

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 4, Caput I

1 Disceditur itaque ab illa quam supra diximus Christiani nominis praerogativa, ut putemus, quia simus cunctis gentibus religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. Nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter [ In editione Pithoeana legitur: Nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christi mandata servare, etc. Sed codex Corbeiensis habet: Nam cum, ut diximus, h. s. h. c. fides, fideliter Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata servare, etc. Recte. Dixerat enim supra, pag. 42: Opinor fideliter hominem Christo credere, id est, fidelem Deo esse, hoc est, fideliter Dei mandata servare. Aetherius et Beatus lib. I adversus Elipandum: Non est Christianus qui recte non credit Christum. Athanasius in epistola ad Epictetum relata in antiqua versione concilii Ephesini, pag. 466: Aut quomodo esse Christiani possunt qui dicunt alium esse Filium et alium Dei Verbum. Augustinus sermone 9 de decem Chordis cap. 4, in nova editione: Qui enim non de futuro saeculo cogitat, nec propterea Christianus est ut id quod in fine Deus promittit accipiat, nondum Christianus est.] Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata servare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est, nec Christum credat qui Christi mandata conculcat; ac per hoc totum in id revolvitur, ut qui Christiani nominis opus non agit, Christianus non esse videatur.
2 Nomen enim sine actu atque officio suo, nihil est. Nam, [ Locus est Salviani ex lib. II Adversus Avaritiam. Quod autem hunc locum laudet Salvianus iis verbis quae indicare videantur alterius illum scriptoris esse quam Salviani, hinc factum ut pronuntiaverit Pithoeus dubitari non immerito posse an Salviani sint libri quatuor ad Ecclesiam catholicam scripti sub nomine Timothei. Qua de re vide quae infra dicuntur in praefatione nostra ad libros illos.] sicut ait quidam [ Salvian. lib. II ad Ecclesiam catholicam, sive Adversus Avaritiam, pag. 252.] in scriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate, nisi honoris titulus sine homine; aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto?
3 Itaque ut iisdem verbis etiam nos utamur, quid est aliud sanctum vocabulum sine merito, nisi ornamentum in luto? sicut etiam per divinas litteras sacer sermo testatus est dicens: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua [Prov. 11, 22]. Et in nobis itaque Christianum vocabulum quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse videamur. Denique qui vult plenus scire vocabula nihil esse sine rebus, respiciat quomodo innumerabiles populi, cessantibus meritis, etiam nomina perdiderunt. Duodecim Hebraeorum tribus, cum electae quondam a Deo essent, duo nomina sacrosancta acceperunt. Populus enim Dei et Israel appellatae sunt.
4 Sic quippe legimus: Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi [Psal. 80, 9]. Ergo Iudaei aliquando utrumque, nunc neutrum. Nam nec Dei populus dici potest qui cultum Dei iam olim reliquit, nec videns Deum qui Dei Filium denegavit, sicut scriptum est: Israel vero me non cognovit, et populus meus me non intellexit [Isai. 1, 3]. Propter quod etiam alibi Deus noster de Iudaeorum plebe loquitur ad prophetam dicens: Voca nomen eius, Non dilecta [Ose. 1, 9; Rom. 9, 25]. Et iterum ad Iudaeos ipsos: Vos non estis populus meus, et ego non sum Deus vester [Ose. 1, 9]. Cur autem hoc de eis diceret, ipse alibi evidenter ostendit.
5 Sic quippe ait: Dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum [Ier. 17, 13]. Et iterum: Verbum, inquit, Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in illis. Quod quidem timeo ne non magis tunc de eis dici potuerit, quam de nobis nunc dici possit: quia nec verbis Dominicis obtemperamus, et qui verbis Domini non obsequimur, sapientiam profecto in nobis penitus non habemus.
6 Nisi fortasse credimus sapienter nos Deum spernere, et hoc ipsum quod Christi mandata contemnimus, summam prudentiam iudicamus. Est quidem causa cur hoc ita existimare credamur. Nam tanto consensu omnes peccata sequimur, quasi summi consilii conspiratione peccemus. Quae cum ita sint, quae ratio est ut ipsi nos falsa opinione fallamus, existimantes scilicet quia Christiani esse dicamur, quod opitulari nobis inter mala quae agimus nomen bonum possit, cum Spiritus sanctus nec fidem quidem dicat hominibus Christianis sine operibus bonis posse prodesse.
7 Et utique multo plus est fidem habere quam nomen: quia nomen est vocabulum hominis, fides autem fructus est mentis. Et tamen hunc ipsum fidei fructum infructuosum Apostolus sine operibus bonis esse testatur dicens: Fides sine operibus mortua est [Iac. 2, 17]. Et iterum: Sicut enim corpus sine spiritu, sic fides sine ope ribus mortua est [Iac. 2, 26]. Addit quoque asperiora quaedam ad confundendos eos qui sibi praesumptione Christianae fidei blandiuntur.
Salvianus Massiliensis HOME