Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput XI
| 1 | Sed cogitat forte aliquis de hoc numero: Ego iam ista non facio. Laudo, si non facis; sed tamen forte ante fecisti, et non est nunquam omnino fecisse, facere cessasse. Quod si ita esset, quid proderat tamen unum a scelere desistere et multos in sceleribus permanere? |
| 2 | Non sanat unius conversio crimina plurimorum; nec sufficit ad placandum Deum quod unus peccata deserit, quem universitas totius humani generis offendit; praesertim cum is qui convertitur ut mortem aeternam possit evadere, magnos profecto conversionis suae fructus capiat, si evadat, nedum contingere ei possit ut ab aliis poenam damnationis avertat: quia et hoc intolerabilis superbiae atque immanis piaculi crimen est, si tam bonum se aliquis esse credat, ut etiam malos existimet per se posse salvari. |
| 3 | Loquens Deus de terra quadam vel de populo peccatore sic dicit: Si fuerint tres viri in medio eius, Noe, et Daniel, et Iob, non liberabunt filios et filias. Ipsi soli salvi erunt [Ezech. 14, 14, 16]. Neminem tamen reor tam impudentem fore qui se his talibus viris audeat comparare, quia quamvis placere nunc aliquis Deo studeat, hoc ipsum tamen genus maximae iniustitiae est si se iustum praesumat; ac per hoc sublata est omnis spes falsae opinionis, qua credamus innumeram perditorum hominum multitudinem suffragio paucorum bonorum a praesentibus malis posse defendi. |
| 4 | Cum enim nullus illis quos supra diximus, par sit, quae esse spes ullis potest quod liberari et extranei et innumeri et mali a paucissimis bonis possint, cum illi familiarissimi Deo sancti ne hoc quidem a Domino promeruerint, ut in filiis suis vel sua membra salvarent? Et recte. Nam licet omnes admodum filii membra parentum esse videantur, non putandi sunt tamen membra eorum esse a quibus affectu coeperint discrepare: quia morum degenerantium pravitate pereunt in talibus beneficia naturae. |
| 5 | Quo fit ut etiam nos, qui Christiani esse dicimur, perdamus vim tanti nominis, vitio pravitatis. Nihil enim omnino prodest nomen sanctum habere sine moribus, quia vita a professione discordans abrogat inlustris tituli honorem per indignorum actuum vilitatem. |
| 6 | Unde cum pene nullam Christianorum omnium partem, pene nullum Ecclesiarum omnium angulum non plenum omni offensione et omni lethalium peccatorum labe videamus, quid est in quo nobis de Christiano nomine blandiamur, cum utique hoc ipso magis per nomen sacratissimum rei simus, quia a sancto nomine discrepamus? Nam et ideo plus sub religionis titulo Deum laedimus, quia positi in religione peccamus. |