monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 10
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, IX <<<     >>> XI

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput X

1 Sed videlicet cuncta haec mala et omnem vitiorum probrositatem quam supra dixi, ad servos fortasse quidam aut abiectissimos quosque homines referendam putant; caeterum nomen ingenuum hac flagitiorum labe non pollui. Quid autem aliud est cunctorum negotiantium vita quam fraus atque periurium, quid aliud curialium quam iniquitas, quid aliud officialium quam calumnia, quid aliud [ Antea legebatur, omnium militantium; sed nos hanc vocem, quae non exstat in codice Colbertino, sustulimus ut inutilem.] militantium quam rapina?
2 Sed putas forsitan quod hoc etiam de personis istius modi ferri possit. Hic est enim, inquis, eorum actus quae et professio; ac per hoc nihil mirum est si agunt quod profitentur. Quasi vero aut agere ullum Deus res malas velit aut profiteri, aut nulla sit penitus sacrae maiestatis offensa, si maximum scelus minores videantur agere personae: praesertim cum in hac hominum multitudine maior multo sit pars generis humani, et absque dubio ubi maior est peccantium turba, maior est Divinitatis iniuria.
3 Sed omnis, inquis, nobilitas ab his sceleribus immunis est. Parum est id quidem, quia non aliud videtur nobilitas in omni mundo quam unus homo in grandi populo. Sed videamus tamen si vel id ipsum parum sit carens crimine. Ac primum consideremus quid de huiusmodi hominibus dicat sermo divinus. Arguens quippe Apostolus Dei populum, sic ait: Audite, fratres mei dilectissimi.
4 Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos [Iac. 2, 5-7]? Grave hoc Apostoli testimonium est: nisi forte immunes se ab eo nobiles putent, quia sunt soli divites nominati.
5 Sed aut iidem sunt nobiles qui et divites; aut si sunt divites praeter nobiles, et ipsi tamen iam quasi nobiles: quia tanta est miseria huius temporis, ut nullus habeatur magis nobilis quam qui est plurimum dives. Sed sive de alterutris sive de utrisque Apostolus dixerit, facile de hoc componi potest.
6 Non enim interest de qua hoc potissimum parte dictum sit, quod utrique certum est convenire. Quis enim est vel nobilium omnino vel divitum horrens crimina? Quamvis in hoc fefellerim: multi enim horrent, sed paucissimi evitant. In aliis quippe horrent quod in se semper admittunt, mirum in modum et accusatores eorumdem criminum et excusatores. Exsecrantur publice quod occulte agunt, ac per hoc dum damnare se caeteros putant, ipsos se magis propria animadversione condemnant.
7 Sed relinquamus istos qua magis rei sunt. Quis est vel dives omnino vel nobilis aut innocentiam servans aut a cunctis sceleribus manus abstinens? Quanquam superflue a cunctis dixerim: utinam vel a maximis, quia volunt sibi id forte maiores quasi [ Antea edideramus privilegium, secuti editionem Pithoeanam. Nunc vero sequi placuit scripturam libri Corbeiensis, in quo habetur uti nos reposuimus. Sic etiam scriptum fuisse in archetypo ex quo expressus est codex quo Brassicanus utebatur, hinc colligi potest quod ille edidit Privilegium dicare. Quo etiam modo habet editio Romana Galesinii. At in codice Colbertino legitur privilegium ditare.] privilegii vindicare, ut iure suo crimina vel minora committant! Itaque de peccatis facilioribus nihil dico.
8 Videamus si vel a duobus illis quasi capitalibus malis ullus immunis est, id est, vel ab homicidio, vel a stupro. Quis enim est aut humano sanguine non cruentus, aut coenosa impuritate non sordidus? Unum quidem ex his ad poenam aeternam sufficit; sed prope nullus divitum non utrumque commisit.
Salvianus Massiliensis HOME