| 1 | Itaque cum in omnibus his quae diximus obedire nos sibi Dominus noster iusserit, ubi sunt qui aut in universis mandatis Deo, aut certe vel in paucissimis obsequantur? Ubi sunt qui aut [ Praeceptum Christi est, quo iubemur inimicos diligere. Atque hoc argumentum valde urget Caesarius Arelatensis in homiliis de dilectione inimicorum. Hodie tamen multum receditur ab hoc mandato, opinor, quia senescente Ecclesia, semper recedimus ab origine pietatis. Videant quibus moris est Christi et Ecclesiae leges naso suspendere vel ridicula interpretatione mollire, cuiusmodi nimium multi sunt, utrum magna virtus sit inimicos diligere, qui nec fortassis amicos suos amant, ut dixit Salvianus pag. 51.] inimicos diligant, aut persequentibus benefaciant, aut malos in bono vincant, qui maxillas caedentibus praebeant, qui spoliantibus res suas sine lite concedant? |
| 2 | Quis est apud quem [ Ita omnes editiones. Quibus consentit codex Corbeiensis. Ego tamen lubenter legerem detrectationi, tamen etsi vox delectationi sensum quoque bonum reddat.] delectationi penitus nihil liceat, qui convicio suo neminem laedat, qui silentio os coerceat, ne in amaritudinem maledictionis erumpat? Quis est qui faciat haec minima? ut non dicam illa de quibus diximus paulo ante, maiora. Quae cum ita sint, et cum a nobis nil penitus Dominicae iussionis fiat, quid est quod nos queramur de Deo, cum queri magis Deus de nobis omnibus possit? |
| 3 | Quae ratio est ut doleamus nos non audiri a Deo, cum ipsi Deum non audiamus et susurremus non respici a Deo terras, cum ipsi non respiciamus ad coelum; ut molestum sit [ Colb., despici a Deo.] despici a Domino preces nostras, cum praecepta eius despiciantur a nobis? Fac nos pares Domino nostro esse. Quis iustae querimoniae locus est, hoc pati quemque quod fecerit? |
| 4 | Salvo eo quod probare facile possum, nequaquam nos pati illa quae facimus, et mitius multo nobiscum Deum agere quam nos cum Deo. Sed interim tamen hac agamus lege qua coepimus. Sic enim ipse etiam Dominus dicit: Clamavi ad vos, et non audistis me; et vos clamabitis ad me, et non exaudiam vos [Ier. |
| 5 | Porro autem nos omni studio, omni nisu, non solum iussa non facimus, sed contra id facimus quod iubemur. Iubet enim Deus ut omnes nobis invicem chari simus: omnes autem nos mutua infestatione laceramus. Iubet Deus ut cuncti egentibus sua tribuant; cuncti admodum aliena pervadunt. Iubet Deus ut omnis qui Christianus est, etiam oculos castos habeat; quotus quisque est qui non se luto fornicationis involvat? Et quid plura? Grave et luctuosum est quod dicturus sum. |
| 6 | Ipsa Ecclesia Dei, quae in omnibus esse debet placatrix Dei, quid est aliud quam exacerbatrix Dei? aut praeter paucissimos quosdam qui mala fugiunt, quid est aliud pene omnis coetus Christianorum quam sentina vitiorum? Quotum enim quemque invenies in Ecclesia non aut ebriosum, aut helluonem, aut adulterum, aut fornicatorem, aut raptorem, aut ganeonem, aut latronem, aut homicidam? |
| 7 | et quod his omnibus peius est, prope haec cuncta sine fine. Interrogo enim Christianorum omnium conscientiam: ex his vel flagitiis vel sceleribus quae nunc diximus, quotus quisque hominum non aliquid est horum, aut quotus quisque non totum? Facilius quippe invenias qui totum sit quam qui nihil. Et quod diximus nihil, nimis forsitan gravis videatur esse censurae. |
| 8 | Plus multo dicam. Facilius invenias reos malorum omnium quam non omnium; facilius maiorum criminum quam minorum: id est, facilius qui et maiora crimina cum minoribus, quam qui minora tantum sine maioribus perpetrarint. In hanc enim morum probrositatem prope omnis ecclesiastica plebs redacta est, ut in cuncto populo Christiano genus quodammodo sanctitatis sit, [ Videndus omnino Caesarius in homilia adversus eos qui putant quod illis ad vitam aeternam sufficiat si male non fecerint, etiamsi bona adimplere noluerint.] minus esse vitiosum. |
| 9 | Itaque ecclesias vel potius templa atque altaria Dei minoris reverentiae quidam habent quam cuiuslibet minimi ac municipalis iudicis domum. Siquidem intra ianuas non modo [ Id est, virorum illustrissimorum, qui provincias regebant vice principis. Vide supra ad pag. 7.] inlustrium potestatum, sed etiam praesidum ac praepositorum, non omnes passim intrare praesumunt, nisi quos aut iudex vocaverit aut negotium traxerit aut ipsa honoris proprii dignitas introire permiserit; ita ut si quispiam fuerit insolenter ingressus, aut caedatur, aut propellatur, aut aliqua verecundia atque existimationis suae labe multetur. In templa autem vel potius in altaria atque in sacraria Dei passim omnes sordidi ac flagitiosi sine ulla penitus reverentia sacri honoris inrumpunt: non quia non omnes ad exorandum Deum currere debeant, sed quia qui ingreditur ad placandum, non debet egredi ad exacerbandum. |
| 10 | Neque enim eiusdem officii est indulgentiam poscere et iracundiam provocare. Novum siquidem monstri genus est: eadem pene omnes iugiter faciunt quae fecisse se [ Id est, dolent. Infra lib. I Adversus Avaritiam p. 217: Plangere eos praecipis, id est, lugere ac plorare. Ibidem pag. 220: Isti plangunt postquam acceperint sanitatem. Et pag. 223: Plangens id ipsum quod tarde offert, plangens ac poenitens quod non prius. Cyprianus in libro de Lapsis: Cum plangentibus plango, cum dolentibus doleo. Sic Eligius Noviomensis episcopus homilia 11: Poenitentiam quippe agere est perpetrata mala plangere et plangenda non perpetrare. Plangere autem est pulsare seu collidere quolibet modo. Luctatius in sextum Thebaidos: Planctus enim dicitur omnis collisio, Varronis opinione. Statius in lacrymis Hetrusci: ....Heu! quantis lassantem brachia vidi Planctibus! Et apud Catullum, de bacchantibus: Plangebant alii proceris tympana palmis. Quod enim hic planctum dicit Catullus, alii pulsum dixerunt. Ovidius lib. IV Metam. fab. I: Femineae voces, impulsaeque tympana palmis Auctor carminis 26 Catalectorum: Et adducta tympana pulsa manu. Statius lib. I Achilleidos: Paulumque exercita pulsu Aera tacent. Valerius Flaccus lib. VI Argonauticon: Illis omnis adhuc veterum tenor et sacer aeris pulsus. Unde apud Petronium: Nudatum pectus in conspectu frequentiae plangere. Christiani autem vocis istius significationem transtulerunt ad dolorem ex poenitentia descendentem. ] plangunt, et qui intrant ecclesiasticam domum ut mala antiqua defleant, [ Deest hic aliquid quod supplendum est ex sequentibus.] exeunt; et quid dico, exeunt, in ipsis pene hoc orationibus suis ac supplicationibus moiuntur. Aliud quippe ora hominum, aliud corda agunt, et dum verbis praeterita mala plangunt, sensu futura meditantur; ac sic oratio eorum [ Ita codex Corbeiensis. Pro quo editiones et codex Colbertinus habent rixa, nullo sensu. Caeterum vocem auctrix non esse purae Latinitatis annotat Casaubonus in notis ad Trebellium Pollionem.] auctrix est magis criminum quam exoratrix: ut vere illa in eis Scripturae maledictio compleatur (Psal. |
| 11 | CVIII, 7), ut de oratione ipsa exeant condemnati, et oratio eorum fiat in peccatum. Denique si vult quispiam scire quid in templo huiusmodi homines cogitaverint, videat quid sequatur. Siquidem consummatis solemnibus sacris, statim ad consuetudinaria omnes studia discurrunt, alii scilicet ut furentur, alii ut inebrientur: ut evidenter appareat hoc eos esse meditatos, dum intra templum sunt, quod postquam egressi fuerint exsequuntur. |