Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput VIII
| 1 | Sed acquiescamus tamen his qui ex praeceptis Dominicis idcirco forsitan nos nolunt maiora dicere, quia se putant minora complere, non quia sufficiat ad salutem, si maioribus spretis minora faciamus, secundum illud: Quicunque totam legem servaverit, offendit autem in uno, factus est omnium reus [Iac. 2, 10]. Ac per hoc, licet nobis non sufficiat parva ac minima quaeque facere, acquiesco tamen ego minora dicere, ut ostendam maximam Christianorum omnium partem nec exigua saltem ac minima fecisse. |
| 2 | Iussit Salvator noster ut Christiani homines non iurarent [Matth. 5, 34]. Plures invenias qui saepius peierent quam qui omnino non iurent. Iussit quoque ut nemo malediceret. Cuius non sermo maledictio est? Prima enim semper irarum tela maledicta sunt, et quidquid non possumus imbecilli, optamus irati; ac sic in omni animorum indignantium motu, votis malis pro armis utimur. |
| 3 | Unde unusquisque hominum evidentissime probat, quidquid fieri adversariis suis optat, totum se facere velle, si possit. Sed videlicet quia omnes hac improbitate linguarum facile utimur, qui iussis Dominicis non obtemperamus, idcirco etiam apud Deum facile hoc putamus esse qui iussit. Maledici, inquit sermo divinus, regnum Dei non possidebunt (I Cor. |
| 4 | VI, 10). Hinc ergo intelligere possumus quam gravis sit et perniciosa maledictio, quando etiamsi alia bona adfuerint, sola excludit a coelo. Invidiam procul esse iussit Christus a nobis. At nos contra, non extraneis tantum, sed etiam proximis invidemus; nec solum inimicos, sed etiam amicos nostros livore perfundimus. Adeo prope in omnium sensu hoc malum regnat; adeo esuriendi libido terminum habet, detrahendi libido terminum non habet. |
| 5 | Nam semper admodum cibo, nunquam detractione saturamur. Sed levis forsitan poena istius labis est. Detrahens, inquit Scriptura sacra, eradicabitur. Gravis profecto et tremenda animadversio, sed tamen nulla correctio. Dummodo enim unusquisque hominum alium lacerare non desinat, tanti putat ut etiam sibi ipse non parcat. Sed digna plane mali istius retributio est, quae solum persequitur auctorem. |
| 6 | Illi enim nihil nocet penitus cui detrahit: tantummodo illum punit e cuius ore procedit. Sed delirare, opinor, videmur ista repetendo, et fero ut nos delirare videamur. Nunquid deliravit Dominus, qui praecepit: Omnis enim, inquit per apostolum suum, clamor auferatur a vobis cum omni malitia [Ephes. 4, 31]. Utrumque quidem hoc in nobis iugiter perseverat, sed magis tamen malitia quam clamor. |
| 7 | Clamor quippe non semper est in oribus nostris, malitia autem semper est in cordibus nostris; ac per hoc puto quod etiam si in nobis clamor desineret, tamen malitia permaneret. Sine murmuratione quoque et querela nos Deus noster esse praecepit [Philipp. 2, 14, 15]. Quando haec in humano genere non fuerunt? Si aestus est, de ariditate causamur; si pluvia, de inundatione conquerimur: si infecundior annus est, accusamus sterilitatem; si fecundior, vilitatem. |
| 8 | Adipisci abundantiam cupimus, et eamdem adepti accusamus. Quid dici hac re improbius, quid contumeliosius potest? Etiam in hoc de misericordia Dei querimur, quia tribuat quod rogamus. Abesse a servis suis omne omnino, etiam oculorum, scandalum Deus praecepit. Et ideo si quis, inquit, viderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo (Matth. |
| 9 | V, 28) Hinc intelligere plene possumus quam castos nos esse Salvator iusserit, qui etiam licentiam visionis abscidit. Sciens enim fenestras quodammodo esse nostrarum mentium lumen oculorum, et omnes improbas cupiditates in cor per oculos, quasi per naturales cuniculos, introire, exstinguere eas penitus foris voluit, ne intus orirentur, et lethaliter crescentibus fibris convalescerent fortasse in animo, si germinassent in visu. |
| 10 | Idcirco itaque ait Dominus petulcos impudicorum hominum intuitus noxa adulterii non carere, scilicet ut qui bona fide fugeret adulterium, custodiret aspectum. Perfectae siquidem ac sincerissimae sanctitatis volens cultores suos facere Salvator, iussit ab his cautissime etiam minima vitari, scilicet ut quam pura est pupilla oculi, tam pura esset Christiani hominis vita, et sicut salva intuitus incolumitate pulveris labem in se oculus non reciperet, sic vita nostra labem in se penitus impudicitiae non haberet. Unde est illud etiam quod in sequentibus ait Dominus: Si scandalizat te oculus tuus, erue eum. |
| 11 | Et si scandalizat te manus tua, abscinde eam. Expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam (Ibid., 29, 30). Si igitur iuxta Dei verbum in gehennam scandalis trahimur, recte profecto, ut gehennam vitare possimus, etiam manibus nostris nos oculisque multamus: non quod membris suis quis privare se debeat, sed quia tam necessariae nobis sunt quaedam domesticorum obsequiorum necessitudines, ut his quasi oculis, interdum autem quasi manibus utamur, recte nobis praesentium ministeriorum officia subtrahimus, ne aeterni ignis tormenta patiamur. |
| 12 | Ubi enim de ministerio agitur et vita, rectius profecto Christiano est ministerio carere quam vita. |