monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 7
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, VI <<<     >>> VIII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput VII

1 Sed eligere forsitan maiora quaeque videmur quae nullus impleat, et, ut ipsi putant, implere omnino non possunt et praeterire alia quae et implere queant et ab omnibus impleantur. Sed primum illud considerandum est, quia nulli servorum licet ex his quae dominus suus imperat, eligere pro arbitrio quid velit facere, quid nolit, et insolentissima abusione quod placuerit assumere, quod displicuerit repudiare; maxime cum et terrestres domini nequaquam aequo animo tolerandum putent si iussiones suas servi ex parte audiant et ex parte contemnant, et pro libidine sua quae putaverint facienda faciant, quae putaverint conculcanda conculcent.
2 Si enim pro arbitrio suo servi dominis obtemperant, ne in iis quidem in quibus obtemperaverint obsequuntur. Quando enim servus ex domini sui iussis ea facit tantummodo quae vult facere, iam non dominicam voluntatem implet, sed suam. Si ergo nos qui homunculi imbecilli sumus, contemni tamen a servis nostris omnino nolumus, quos etsi nobis servitutis conditio inferiores, humana tamen sors reddit aequales, quam inique utique coelestem Dominum contemnimus, qui cum homines ipsi simus, contemnendos tamen nos a nostrae conditionis hominibus non putamus.
3 Nisi tanti fortasse consilii ac tam profundae intelligentiae sumus, ut qui pati servorum iniurias nolumus, subditum iniuriis nostris Deum esse velimus, et quae ipsi toleratu humano indigna credimus, Deum a nobis digne haec tolerare credamus. Ac per hoc si qui sunt, ut ad superiora redeamus, qui de maioribus nos Dei praeceptis dicere existiment et minora reticere, superflue queri intelligendi sunt.
4 Neque enim iusta causatio est cur praeferantur aliqua, ubi facienda sunt omnia. Sicut enim dominorum carnalium servis eligere, ut iam dixi, omnino non licet quae ex praeceptis servilibus faciant, quae non faciant, sic nos qui servi Domini nostri sumus, inlicitum omnino existimare debemus, ut vel illa quae placent pro animi oblectatione sumamus, vel illa quae displicent pro superbiae abusione calcemus.
Salvianus Massiliensis HOME