Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput VI
| 1 | Omittamus ergo illa quae beatissimus Paulus pertulit, immo quae in libris postea de religione conscriptis omnes admodum Christianos legimus pertulisse, qui ad coelestis regiae ianuam gradibus poenarum suarum ascendentes, scalas sibi quodammodo de equuleis catastisque fecerunt. Videamus si in illis saltem religiosae devotionis obsequiis, quae minora atque communia in summa quiete et omni tempore omnes Christiani obire possumus, praeceptis Dominicis respondere tentamus. Iubet Christus ne litigemus. Quis iubenti obtemperat? |
| 2 | Nec solum iubet, sed in tantum hoc iubet, ut ea ipsa nos de quibus lis est relinquere iubeat, dummodo litibus exuamur. Si quis enim, inquit, voluerit tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, relinque ei et pallium [Matth. 5, 40]. Interrogo qui sint qui spoliantibus adversariis cedant, immo qui sint qui adversarios suos non spoliare conentur? Tam procul enim abest ut cum tunicis etiam alia relinquamus, ut, si quo modo possumus, pallium simul adversarii tunicasque tollamus. |
| 3 | Tam devote enim mandatis Dominicis obedimus, ut non sufficiat nobis quod adversariis nostris etiam minima vestimentorum nostrorum parte non cedimus, nisi eis, quantum in nobis est, si res sinat, cuncta rapiamus. Iungitur autem praecepto huic par et consimile mandatum, quo ait Dominus: Qui percusserit te in dexteram maxillam, praebe ei et alteram (Ibid., 39). Quantos putamus esse qui dicto huic vel aures modeste praebeant, vel certe, etiam si id facere videntur, animis acquiescant? |
| 4 | Aut quotus quisque est qui si ictum unum acceperit, non multos pro uno reddat? Tantum ab illo abest ut caedenti maxillam praebeat alteram, ut tum se vincere putet, non quando adversarium vapulando, sed quando caedendo superaverit. Quae vultis, inquit Salvator, ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis similiter [Matth. 7, 12]. Huius sententiae partem tam bene novimus ut nunquam praetereamus, partem sic praetermittimus quasi penitus nesciamus. |
| 5 | Nam quid ab aliis praestari nobis velimus, optime novimus, quid autem ipsi aliis debeamus praestare, nescimus. Atque utinam nesciremus! Minor esset ignorantiae reatus, secundum illud: Qui nescit voluntatem domini sui, vapulabit paucis. Qui autem scit, et non facit eam, vapulabit multis [Luc. 12, 47, 48]. Nunc autem maior in hoc offensa est quod partem sententiae sacrae pro commodorum nostrorum utilitate diligimus, partem pro Dei iniuria praeterimus. |
| 6 | Exaggerat quoque hoc Dei verbum officio praedicationis suae apostolus Paulus dicens: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius [I Cor. 10, 24]. Et iterum: Non quae sua sunt, inquit, singuli cogitantes, sed ea quae aliorum [Philipp. 2, 4]. Vides quam fideliter praeceptum Christi fuerit exsecutus, ubi cum Salvator sic nos pro aliis sicut pro nobis iusserit cogitare, ille plus aliorum nos commodis iussit consulere quam nostris; boni scilicet domini bonus famulus, et singularis magistri praeclarus imitator, qui in vestigiis domini sui ambulans, patentiora quodammodo et expressiora pedibus suis fecit domini sui esse vestigia. Quid ergo horum facimus Christiani, quod Christus, an quod Apostolus iubet? Puto omnino quod neutrum. Nam tantum abest ut aliorum commodis aliquid cum propria incommoditate praestemus, ut omnes vel maxime nostris commodis cum aliorum incommodo consulamus. |