| 1 | Sed dicit fortasse aliquis non id nunc esse temporis ut pro Christo nos perferamus quae tunc apostoli pertulerunt. Verum est. Non enim sunt principes pagani, non tyranni persecutores; non sanguis sanctorum funditur, nec fides suppliciis comprobatur. Contentus est Deus noster ut ei pax nostra serviat, ut sola ei immaculatorum actuum puritate et vitae incontaminabilis sanctitate placeamus. |
| 2 | Quo plus ei fides et devotio nostra debet; quia minora a nobis exigit, et maiora concessit. Et ideo cum et principes Christiani sint, et persecutio nulla sit, et religio non inquietetur, qui ad probandum fidem experimentis durioribus non compellimur, inferioribus saltem officiis Domino plus placere debemus. Probat enim etiam in maioribus, si res exigat, exsecutorem se idoneum fore a quo minora complentur. |