monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, III <<<     >>> V

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput IV

1 Sed dura forsitan quidam putant apostolorum esse praecepta. Dura plane existimanda sunt, si plus ab aliis officiorum exigunt quam sibi sumunt. Porro autem si multo minus caeteris imperarunt quam sibi, non modo non graves magistri, sed parentes indulgentissimi iudicandi sunt, qui onera quae cervicibus filiorum per amoris indulgentiam detrahunt, sibi per affectum religionis imponunt.
2 Quid enim unus ex ipsis ad [ In codice Colbertino et in antiquis editionibus, pro populos legitur apostolos, prorsus male. Sensit vitium Rittershusius. Itaque scribendum existimavit populos ecclesiasticos. Quae emendatio ex ingenio tentata prorsus confirmatur auctoritate codicis Corbeiensis. Similem errorem nos olim emendavimus apud Agobardum in libro Apologetico cap. 6: Et dicat omnis populus, cum antea legeretur, et dicat omnis Apostolus. Vide notas ad Capitularia pag. 1173.] populos ecclesiasticos dicit? Filioli, inquit, mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis [Gal. 4, 19]. Et rursum: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi [I Cor. 4, 16]. Nobis hoc imperat ut se imitemur, qui sibi hoc imperaverat ut Christi esset imitator.
3 Et quidem quod ipse Christum imitatus sit, nulli dubium est. Christus enim se pro nobis subdidit mundo, et se ipse pro Christo. Christus pro nobis taedia et labores gravissimos pertulit, et hoc ipse pro Christo. Christus pro nobis contumelias passus est, et hoc ipse pro Christo. Christus pro nobis passionem mortemque toleravit, et hoc ipse pro Christo.
4 Et ideo non sine causa meritorum suorum conscius dicit: Certamen bonum certavi, fidem servavi; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae [II Tim. 4, 7, 8]. Itaque cum ille Christum sic imitatus sit, videamus quis nostrum Apostoli imitator appareat. Scribit enim ipse de se primum quod nulli unquam dederit offensionem, sed in omnibus exhibuit se sicut Dei ministrum, in patientia multa, in tribulationibus, in plagis, in carceribus, in lacerationibus (II Cor.
5 VI, 3-5). Et alibi, dum se aliis comparat, sic ait: In quo quis audet (in insipientia dico), audeo et ego; ut minus sapiens dico, magis ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci [II Cor. 11, 21, 23-25]. Sane etsi de caeteris quas dixit virtutibus apostolicis nihil facimus, in hoc tamen uno, ubi Apostolus ter naufragasse se dicit, etiam vincere possumus.
6 Non enim ter tantummodo naufragavimus, quorum pene omnia vita naufragium est. In tantum quippe vitiose ab omnibus vivitur, ut prope nullus Christianorum sit qui non iugiter naufragare videatur.
Salvianus Massiliensis HOME