Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput III
| 1 | Quae cum ita sint, et cum haec omnia quae iubentur a Domino, non modo a nobis omnino non fiant, sed pene in diversum omnia fiant; quando maiora illa faciemus? Qui enim, inquit Salvator, non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus [Luc. 14, 33]. Et qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus [Matth. 10, 98]. Et qui se Christianum dicit, debet, quemadmodum Christus ambulavit, sic et ipse ambulare (I Ioan. |
| 2 | II, 6): quae non modo illos qui voluptates et pompas saeculi sequuntur, sed ne illos quidem implere certum est qui saeculares amores derelinquunt. Nam et qui renuntiare divitiis videntur, non sic renuntiant ut penitus renuntiasse videantur. Et qui putantur crucem portare, sic portant ut plus habeant , in crucis nomine dignitatis quam in passione supplicii. |
| 3 | Et omnes tamen isti etiamsi aliquid horum bona fide adimplerent, illud absque dubio nullus efficeret ut per viam vitae istius sic incederet sicut Salvator incessit. Qui se enim, inquit Apostolus, dicit in Christo manere, debet, quemadmodum Christus ambulavit, sic et ipse ambulare [I Ioan. 2, 6]. |