Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput II
| 1 | Causaris igitur quid si istud quod Christiani qui Deum credimus, miseriores omnibus sumus. Sufficere quidem mihi ad respondendum hoc loco poterat quod Apostolus ad Ecclesias dicit: Nemo moveatur in tribulationibus. Ipsi enim scitis quia in hoc positi sumus (I Thessal. III, 3). Et ideo cum in hoc positos nos esse a Deo Apostolus dicat, ut aerumnas, ut miserias, ut tristitias perferamus, quid mirum est si mala cuncta perferimus, qui ad toleranda adversa omnia militamus? |
| 2 | Sed quia multi ista non sapiunt, et putant homines Christianos haec quasi stipendia fidei suae a Deo capere debere, ut quia sint cunctis gentibus religiosiores, sint cunctis etiam fortiores, acquiescamus opinioni eorum atque sententiae. Sed videamus tamen quid sit Deum fideliter credi. Qui enim tam magnam credulitatis et fidei mercedem in hoc saeculo esse volumus, qualis credulitas aut fides ipsa esse debeat considerare debemus. |
| 3 | Quid est igitur credulitas aut fides? Opinor, hominem fideliter Christo credere, id est, fideliter Dei mandata servare. Sicut enim servi hominum divitum aut procuratores, quibus vel supellectilis copiosa vel cellaria opulenta creduntur, fideles absque dubio dici non queunt si res sibi traditas devorarint, sic profecto etiam Christiani homines infideles sunt, si bona sibi a Deo assignata corruperint. |
| 4 | Quaeritur forsitan quae sint bona quae Deus Christianis hominibus assignet. Quae, nisi omnia per quae credimus, id est, omnia per quae Christiani sumus? Primum scilicet legem, deinde prophetas, tertio Evangelium, quarto apostolicas lectiones, postremum generationis novae munus, sancti baptismatis gratiam, divini chrismatis unctionem: scilicet ut sicut apud Hebraeos quondam, id est, peculiarem ac propriam Dei gentem, cum iudiciarius honor in potestatem regiam transcendisset, probatissimos et lectissimos viros per unguentum regium Deus vocavit in regnum, sic omnes homines Christiani, cum post chrisma ecclesiasticum omnia Dei mandata fecissent, ad capiendum laboris praemium vocarentur ad coelum. |
| 5 | Cum ergo ista sint omnia per quae fides constat, videamus quis tanta haec fidei sacramenta custodiat ut fidelis esse videatur: quia infidelis, ut diximus, sit necesse est qui fidei commissa non servat. Et quidem non quaero ut cuncta faciat quae testamenta duorum temporum iubent. Remitto censuram legis antiquae, remitto omnes prophetarum minas; remitto etiam quae remitti omnino non possunt, vel apostolicorum librorum severissimam institutionem, vel Evangelicorum voluminum plenam omni perfectionis genere doctrinam. |
| 6 | Paucis simis saltem praeceptis Dei quis obsequatur interrogo. Nec illa dico quae ita multi refugiunt, ut pene et exsecrentur. Tantum apud nos honor et reverentia Dei proficit, ut quae indevotione non facimus, etiam odio digna esse ducamus. Deinde hoc quod Salvator cogitare nos de crastino prohibuit [Matth. 6, 34], quis audire dignatur? |
| 7 | Quod contentos singulis tunicis iubet esse, quis recipit? Quod ambulare excalcios praecipit, quis non modo faciendum, sed vel ferendum arbitratur? Itaque et ego ista praetereo. In hoc enim fides per quam confidimus, recidit ut quae Dominus nobis salutaria esse voluit, nos superflua iudicemus. Diligite, inquit Salvator, inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos [Matth. 5, 44]. Quis haec omnia facit? |
| 8 | Quis pro inimicis suis ista quae Deus iussit, non dico votis, sed verbis saltem agere dignatur? Aut etiam si quis se cogit ut faciat, facit tamen ore, non mente. Praestat quidem vocis officium, sed animi non mutat affectum. Ac per hoc etiamsi pro adversario suo orare se cogit, loquitur, non precatur. Longum est de singulis dicere. |
| 9 | Sed adhuc tamen aliquid addam, ut intelligamus nos non modo non omnibus Dei obtemperare verbis, sed nullis pene illius obedire mandatis. Et ideo Apostolus clamat: Nam qui se existimat esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit [Gal. 6, 3]. Hoc enim ad crimina nostra addimus, ut cum in omnibus rei simus, etiam bonos nos et sanctos esse credamus, ac sic in nobis cumulentur iniquitatis offensae etiam praesumptione iustitiae. |
| 10 | Qui odit, inquit Apostolus, fratrem suum, homicida est [I Ioan. 3, 15]. Intelligere ergo possumus multos esse homicidas qui se innoxios putant, quia, ut videmus, homicidium non sola tantummodo occidentis manu, sed etiam odientis animo perpetratur. Unde est quod Salvator mandati istius normam censura adhuc severiore cumulavit dicens: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio [Matth. 5, 22]. Ira mater est odii. Et ideo Salvator excludere iram voluit, ne ex ira odium nasceretur. |
| 11 | Si ergo non solum odium, sed etiam ira nos in Dei iudicio reos faciet, evidenter agnoscimus quod sicut nullus omnino est immunis ab iracundia, sic nullus omnino immunis esse poterit a reatu. Prosequitur autem Dominus quasi fibras praecepti istius, et omnes penitus frutices ac ramusculos secat dicens: Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis. |
| 12 | Qui dixerit fratri suo, racha, reus erit concilio (Ibid.). Racha quod genus sit contumeliae, multi nesciunt. Fatuitas autem quam iniuriose obiiciatur, optime norunt. Et ideo scientia sua potius homines quam ignorantia utentes, malunt reatus suos per id convicium quod sciunt, divinis ignibus, quam per id quod nesciunt, humanis conciliis expiari. |