monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 8 > 1
>>> Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, II

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, Caput I

1 [ Imitatum ex Cicerone annotat Rittershusius.]Bene se res habet. Iacta sunt fundamenta operis pia molitione coepti et divini officii amore suscepti. Et ideo non sunt solubili luto posita, nec temporali lapide constructa, sed sacrarum expensarum confectione valida, et divini magisterii arte firmata: quae, ut ipse in Evangelio Deus dicit, nec ventis possint furentibus concuti, nec alluvione fluminum subrui, vel pluviarum infusione dissolvi (Matth.
2 VII, 24, 25). Cum enim opus hoc manus quodammodo divinorum voluminum instruxerit, et coelestium Scripturarum compago solidarit, necesse est tam firma haec per Dominum Iesum Christum esse quae facta sunt, quam firma illa sunt quae fecerunt. [ In aliis editionibus legitur: Quam illa sunt quae fecerunt aedificium. Itaque hoc, etc.; omnino male. itaque secuti sumus codicem Corbeiensem.] Aedificium itaque hoc naturam status sui de stirpe sumit, et labefactari salvis auctoribus suis non potest.
3 Sicut enim in terrenis aedificiis deiicere parietes nullus potest, nisi prius lapides et caementa deiecerit, sic aedificium quod construximus dissolvere nullus valet, nisi id unde structum est et consummatum ante dissolverit: quod quia labefactari utique nequaquam potest, recte etiam a nobis incolumitas aedificii praesumitur, cuius status subsidiis immortalibus continetur.
4 Quaeritur itaque, cum haec ita sint, si totum quod in hoc mundo est, cura et gubernaculo et iudicio Dei agitur; cur et melior multo sit [ Id est, Vandalorum, Hunnorum, Francorum, Gothorum, caeterarumque gentium quae Romano tum emperio insultabant.] barbarorum conditio quam nostra; cur inter nos quoque ipsos [ Vide Cassianum collat. 6, cap. 2.] sors bonorum durior quam malorum; cur probi iaceant, improbi convalescant; cur iniquis, et maxime potestatibus, universa succumbant?
5 Possum quidem rationabiliter et satis constanter dicere: [ Ita prorsus codex Corbeiensis. Quae lectio sane optima est, et sola vera. Reiicienda igitur lectio quam habent aliae editiones hoc modo. Nescio secretum, et consilium divinitatis ignoro. Rursum paulo infra legitur in omnibus editionibus: Homo sum, non intelligo secreta Dei, investigare non audeo. Melius codex Corbeiensis, qui sic distinguit: Homo sum, non intelligo, secreta Dei investigare non audeo.] Nescio. Secretum enim et consilium Divinitatis ignoro. Sufficit mihi ad causae huius probationem dicti coelestis oraculum. Deus a se, ut libellis superioribus iam probavimus, omnia dicit aspici, omnia regi, omnia iudicari. Si scire vis quid tenendum sit, habes litteras sacras. Perfecta ratio est, hoc tenere quod legeris. Qua causa autem Deus haec de quibus loquimur ita faciat, nolo a me requiras.
6 Homo sum; non intelligo, secreta Dei investigare non audeo, et ideo etiam attentare formido: quia et hoc ipsum genus quasi sacrilegae temeritatis est, si plus scire cupias quam sinaris. Sufficiat tibi quod Deus a se agi ac dispensari cuncta testatur. Quid me interrogas, quare alter maior sit, alter minor; alter miser, alter beatus; alter fortis, alter infirmus?
7 Qua causa quidem haec Deus faciat, non intelligo; sed ad plenissimam rationem abunde sufficit quod a Deo agi ista demonstro. Sicut enim plus est Deus quam omnis humana ratio, sic plus mihi debet esse quam ratio, quod a Deo agi cuncta cognosco. Nihil ergo in hac re opus est novum aliquid audire; satis sit pro universis rationibus auctor Deus.
8 Nec licet ut de his quae divino aguntur arbitrio, aliud dicas iustum, aliud iniustum: quia quidquid a Deo agi vides atque convinceris, necesse est plus quam iustum esse fatearis. Haec ergo de gubernaculo Dei atque iudicio expeditissime ac fortissime dici possunt. Neque enim necesse est ut argumentis a me probetur quod hoc ipso quia a Deo dicitur comprobatur.
9 Itaque cum legimus dictum a Deo quia aspiciat iugiter omnem terram, hoc ipso probamus quod aspicit quia aspicere se dicit; cum legimus quod regat cuncta quae fecit, hoc ipso approbamus quod regit, quia se regere testatur; cum legimus quod praesenti iudicio universa dispenset, hoc ipso est evidens quod iudicat quia se iudicare confirmat.
10 Alia enim omnia, id est, humana dicta, argumentis ac testibus egent. Dei autem sermo ipse sibi testis est, quia necesse est quidquid incorrupta veritas loquitur, incorruptum sit testimonium veritatis. Sed tamen cum per Scripturas sacras scire nos quasi de arcano animi ac mentis suae quaedam voluerit Deus noster, quia ipsum quodammodo Scripturae sacrae oraculum Dei mens est; quidquid vel agnosci per suos vel praedicari Deus voluit, non tacebo. Unum quamvis priusquam loqui ordiar, scire cupiam, cum Christianis mihi loquendum an cum paganis sit. Si enim cum Christianis, probaturum me quod ago esse non dubito; si autem cum paganis, probare contemno: non quia deficiam in probatione, sed quia profuturum quod loquor esse despero.
11 Infructuosus quippe est et inanis labor, ubi non recipit probationem pravus auditor. Sed tamen quia esse nullum omnino arbitror Christiani nominis hominem qui non se Christianum videri velit, ego cum Christiano agam. Quamvis enim quis impiae ac paganicae infidelitatis sit, mihi tamen satis est a Christiano probari quod dico.
Salvianus Massiliensis HOME



>>> Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 3, II
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 8 > 1