monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2 > 2 > 3 > 3 > 15 > 18 > 3 > 1 > 16 > 6
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, V <<<    

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 2, Caput VI

1 Ubi sunt qui a Deo respici res humanas negant? Ecce quoties testes sacri in persona unius hominis non respexisse tantummodo Deum, verum etiam iudicasse docuerunt. Et cur haec omnia? Cur utique, nisi ut intelligeremus eamdem futuram semper in mundo censuram et coercitionem Dei quae fuisset. Et ideo etiam sanctos homines castigatos quondam iudicio Dei legimus, ut iudicandos nos Deo iudice etiam praesenti saeculo nosceremus.
2 Quia sicut Deus est semper, sic iustitia Dei semper; sicut omnipotentia Domini indeficiens, sic censura indemutabilis; sicut Deus iure perpetuus, sic iustitia perseverans. Et ideo omnes admodum sancti in libris sacris inter discriminum imminentium motus et persecutorum gladios constituti praesens iudicium Dei postulant. Sic enim iustus dicit in psalmo: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta [Psal. 42, 1]. Quod ne ad futurum Dei iudicium trahi possit, subdit statim: Ab homine iniquo et doloso eripe me (Ibid.). Praesens utique iudicium Dei postulat, qui liberari se de manu persecutoris implorat.
3 Et bene pro conscientia bonae causae non tam suffragium Domini quam iudicium deprecatur: quia bonae causae optimum semper suffragium tribuitur, si cum iustitia iudicetur. Alibi quoque hoc evidentissime: Iudica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me. Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi (Psal.
4 XXXIV, 1, 2). Vides etiam hoc loco non futuri examinis severitatem, sed censuram praesentis iudicii postulari. Hoc est enim illud quod ait: Apprehende scutum, et arripe gladium; scutum scilicet ad protectionem, gladium ad ultionem: non quia hoc iudicans Deus egeat apparatu, sed quia in hoc saeculo haec terribilium rerum nomina terribilium iudiciorum sunt instrumenta, ad humanam intelligentiam humanarum rerum significationibus loquens; quia iudicari ac vindicari se de adversariis precabatur, per instrumenta terrenae istius ultionis vim divinae animadversionis expressit.
5 Denique alibi propheta idem quid inter praesens et futurum iudicium Dei esset ostendit. Quid enim de censura praesentis examinis dicit ad Dominum? Sedes super thronum qui iudicas aequitatem [Psal. 9, 5]. Quid autem de futuro Dei aeternoque iudicio? Iudicabit, inquit, orbem terrae in aequitate [Psal. 95, 13]. Et iterum: Iudicabit populos cum iustitia.
6 Ipsis scilicet verbis praesentis temporis et futuri tempus iudicii utriusque distinxit. Ut autem futurum distingueret a praesenti, subiecit postea Iudicabit. Haec igitur de cura erga nos Dei et gubernaculo et iudicio, ratione, exemplis, testimoniis probasse satis est, maxime quia etiam quae post hoc secutura sunt, ad id ipsum omnia pertinebunt. Nunc si a Deo cuius negotium agimus, vires ad agendum acceperimus, ea quae contra haec ab adversariis dici solent, et proferre simul et refutare tentabimus.
Salvianus Massiliensis HOME